Latin
Book 2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.18
Not analysed yet
Isdem fere diebus bellum ciuile, immo etiam plus quam ciuile, uix parricidio terminatum, apud Persas gerebatur. mortuo enim rege Dario cum Artaxerxes et Cyrus filii eius de regno ambigerent, tandem apparatibus magnis, prouinciarum ac populorum ruinis utrimque certatum: 2 in quo conflictu cum e diuerso concurrentes sibi ambo fratres mutuo casus obiectauisset, prior Artaxerxes uulneratus a fratre equi uelocitate morti exemptus euasit. Cyrus autem mox a cohorte regia oppressus finem certamini dedit. Artaxerxes ergo et praeda fraternae expeditionis et exercitu potitus potestatem regni parricidio firmauit. 3 sic uniuersa Asia atque Europa, partim in se singulae, partim inter se inuicem funeribus et flagitiis permiscebantur. 4 Ecce paruissima pagina uerbisque paucissimis quantos de tot prouinciis populis atque urbibus non magis explicui actus operum, quam inplicui globos miseriarum. quis enim cladem illius temporis, quis fando funera explicet aut aequare lacrimis possit dolores? 5 uerumtamen haec ipsa, quia multo interiectu saeculorum exoleuerunt, facta sunt nobis exercitia ingeniorum et oblectamenta fabularum. quamquam si quis intentius adhibeat animum seseque toto mentis adfectu ipsis paene causis bellisque permisceat ac rursus uelut in arce spectaculi constitutus utrumque in suis qualitatibus tempus permetiatur, facile dixerim eum iudicaturum, neque illa nisi irato atque auersato Deo posse tam infeliciter perturbari ac permisceri neque ista sic nisi propitio et miserante conponi. 6 His deinde temporibus grauissimo motu terrae concussa Sicilia, insuper exaestuantibus Aethnae montis ignibus fauillisque calidis cum detrimento plurimo agrorum uillarumque uastata est. 7 Tunc etiam Atalante ciuitas, Locris adhaerens terrae contigua, repentino maris impetu abscissa atque in insulam desolata est. Atheniensium quoque miserabiles reliquias pestis inuasit diuque populata est.