# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.19.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/2.19.1

Anno ab urbe condita CCCLV obsidio Veiorum decem continuis annis magis obsessores quam obsessos detriuit. nam Romani repentinis saepe hostium eruptionibus comminuti, praeterea in hibernis bella sortiri, hiemare sub pellibus, postremo famem ac frigus in conspectu hostium perpeti coacti sunt; 2 urbem nouissime sine ullo digno Romanae uirtutis testimonio cuniculis et clandestina obreptione ceperunt. 3 hanc utilem magis quam nobilem uictoriam primo dictatoris Camilli, qui eam de Veientibus patrauit, exilium, dehinc inruptio Gallorum et incendium urbis insequitur. 4 cui cladi audeat quisquam, si potest, aliquos motus huius temporis conparare: quamuis non aeque pendat praeteriti mali fabulam praesentis iniuria. 5 igitur Galli Senones duce Brenno exercitu copioso et robusto nimis cum urbem Clusini, quae nunc Tuscia dicitur, obsiderent, legatos Romanorum, qui tunc conponendae inter eos pacis gratia uenerant, in acie aduersum se uidere pugnantes: qua indignatione permoti, Clusini oppidi obsidione dimissa, totis uiribus Romam contendunt. 6 hos ita ruentes Fabius cum exercitu consul excepit; nec tamen obstitit, immo potius hostilis ille impetus quasi aridam segetem succidit strauit et transiit. testatur hanc Fabii cladem fluuius Halia, sicut Cremera Fabiorum. non enim facile aliquis similem ruinam Romanae militiae recenseret, etiam si Roma insuper incensa non esset. 7 patentem Galli urbem penetrant, trucidant rigentes simulacrorum modo in suis sedibus senatores eosque incendio domorum crematos lapsu culminum suorum sepeliunt. 8 uniuersam reliquam iuuentutem, quam constat uix mille hominum tunc fuisse, in arce Capitolini montis latentem obsidione concludunt ibique infelices reliquias fame peste desperatione formidine terunt subigunt uendunt : 9 nam mille libris auri discessionis pretium paciscuntur, non quo apud Gallos Roma parui nominis fuerit, sed quo illam sic iam ante detriuerint, ut amplius tunc ualere non posset. 10 exeuntibus Gallis remanserat in illo quondam urbis ambitu informium ruinarum obscena congeries, et undique per impedita errantium et inter sua ignotorum offensae uocis imago respondens trepidos suspendebat auditus. 11 horror quatiebat animos, silentia ipsa terrebant: siquidem materia pauoris est raritas in spatiosis. hinc illis mutare sedes, aliud incolere oppidum, altero etiam censeri nomine cogitatum placitum atque temptatum est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
