# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.19.2-4

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 2.19.2 to 2.19.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/2.19.2

12 En tempora, quorum conparatione praesentia ponderantur; en, de quibus recordatio suspirat; en, quae incutiunt de electa uel potius de neglecta religione paenitentiam. 13 reuera pares sunt et conferuntur inter se hae duae captiuitates: illa sex mensibus desaeuiens et tribus diebus ista transcurrens; Galli exstincto populo urbe deleta ipsum quoque Romae nomen in extremis cineribus persequentes et Gothi relicta intentione praedandi ad confugia salutis, hoc est sanctorum locorum, agmina ignara cogentes; ibi uix quemquam inuentum senatorem, qui uel absens euaserit, hic uix quemquam requiri, qui forte ut latens perierit. 14 recte sane conpararim, hunc fuisse ibi seruatorum numerum, qui hic fuerit perditorum. plane, quod re proditur, et fatendum est: in hac clade praesenti plus Deum saeuisse, homines minus, cum, peragendo ipse quod illi non inpleuissent, cur eos miserit demonstrauit. 15 quippe cum supra humanas uires esset, incendere aeneas trabes et subruere magnarum moles structurarum, ictu fulminum forum cum imaginibus uanis, quae superstitione miserabili uel deum uel hominem mentiuntur, abiectum est, horumque omnium abominamentorum, quod inmissa per hostem flamma non adiit, missus e caelo ignis euertit. 16 Et quoniam uber dicendi materia est, quae nequaquam hoc concludi libro potest, hic praesentis uoluminis finis sit, ut in subsequentibus cetera persequamur. Orosius The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
