# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.2

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/2.2

Rex primus apud Assyrios, qui eminere ceteris potuit, Ninus fuit. occiso Nino Samiramis uxor eius, totius Asiae regina, Babylonam urbem instaurauit caputque regni Assyriis ut esset instituit. 2 regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit; sed cum Arbatus, quem alii Arbacen uocant, praefectus Medorum idemque natione Medus, Sardanapallum regem suum apud Babylonam interfecisset, regni nomen et summam ad Medos transtulit. 3 ita Nini et Babylonis regnum eo anno in Medos deriuatum est, quo anno apud Latinos Procas, Amuli et Numitoris pater, auus autem Rheae Siluiae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit. 4 ut autem omnia haec ineffabilibus mysteriis et profundissimis Dei iudiciis disposita, non aut humanis uiribus aut incertis casibus accidisse perdoceam, omnes historiae antiquae a Nino incipiunt, omnes historiae Romanae a Proca exoriuntur. 5 deinde a primo anno imperii Nini usque quo Babylon a Samiramide instaurari coepta est, interueniunt anni LXIIII, et a primo anno Procae, cum regnare coepit, usque ad conditionem urbis factam a Romulo intersunt aeque anni LXIIII. ita regnante Proca futurae Romae sementis iacta est, etsi nondum germen apparet. eodem anno regni ipsius Procae Babylonis regnum defecit, etsi adhuc Babylon ipsa consistit. 6 discedente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldaei, qui Babylonam sibi aduersum Medos uindicauerunt. 7 ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit: Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius uocare maluerunt. 8 unde factum est, ut Nabuchodonossor ceterique post eum usque ad Cyrum reges, quamuis Chaldaeorum uiribus potentes et Babyloniae nomine clari legantur, in numero tamen et cardine regum non habentur inlustrium. 9 Babylon itaque eo anno sub Arbato praefecto dehonorata, quo Roma sub Proca rege, ut proprie dixerim, seminata est. Babylon nouissime eo tempore a Cyro rege subuersa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est. 10 siquidem sub una eademque conuenientia temporum illa cecidit, ista surrexit; illa tunc primum alienorum perpessa dominatum, haec tunc primum etiam suorum aspernata fastidium, illa tunc quasi moriens dimisit hereditatem, haec uero pubescens tunc se agnouit heredem; tunc orientis occidit et ortum est occidentis imperium. 11 Et ne diutius uerbis morer, committo me dentibus insanientium, sed ueritatis praesidio liberandum.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
