# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 2.9

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/2.9

Xerxes Dario patri in regnum succedens bellum aduersus Graeciam a patre susceptum per quinquennium instruxit; quod Demaratus Lacedaemonius, qui tunc forte apud Xerxen exulabat, per tabellas primum scriptas deinde ceratas suis prodidit. 2 igitur Xerxes septingenta milia armatorum de regno et trecenta de auxiliis, rostratas etiam naues mille ducentas, onerarias autem tria milia numero habuisse narratur; ut merito inopinato exercitu inmensaeque classi uix ad potum flumina, uix terras ad ingressum, uix maria ad cursum suffecisse memoratum sit. 3 huic tam incredibili temporibus nostris agmini, cuius numerum nunc difficilius est adstrui quam tunc fuit uinci, Leonida rex Spartanorum cum quattuor milibus hominum in angustiis Thermopylarum obstitit. 4 Xerxes autem contemptu paucitatis obiectae iniri pugnam, conseri manum imperat. porro illi, quorum cognati et commanipulares in campis Marathoniis occubuerant, et certaminis simul et cladis exstitere principium. 5 deinde succedens sibi turba maior ac segnior, cum iam neque ad procurrendum libera neque ad pugnandum expedita neque ad fugiendum prompta solis mortibus subrigeretur, triduo continuo non duorum pugna, sed caedes unius populi fuit. 6 quarto autem die cum uideret Leonida undique hostem circumfundi hortatur auxiliares socios, ut subtrahentes se pugnae in cacumen montis euadant ac se ad meliora tempora reseruent; sibi uero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam: plus se patriae debere quam uitae. 7 dimissis sociis Spartanos admonet, de gloria plurimum, de uita nihil sperandum; neque exspectandum uel hostem uel diem, sed occasione noctis perrumpenda castra, conmiscenda arma, conturbanda agmina fore; nusquam uictores honestius quam in castris hostium esse perituros. 8 persuasi igitur mori malle, in ultionem futurae mortis armantur tam quam ipsi interitum suum et exigerent et uindicarent. mirum dictu sescenti uiri castra sescentorum milium inrumpunt. 9 tumultus totis castris oritur; Persae quoque ipsi Spartanos adiuuant mutuis caedibus suis; Spartani quaerentes regem nec inuenientes caedunt sternuntque omnia, castra peruagantur uniuersa et inter densas strues corporum raros homines uix sequuntur: uictores sine dubio, nisi mori elegissent. 10 proelium a principio noctis in maiorem diei partem tractum: ad postremum uincendo fatigati, ubi quisque eorum deficientibus membris uisus est sibi mortis suae ultione satiatus, ibi inter impedimenta cadauerum campumque crasso et semigelato sanguine palpitantem lassus lapsus et mortuus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
