Latin
3.1.1 to 3.1.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.1.1-2
Not analysed yet
Anno ab urbe condita CCCLXIIII, quem annum sicut grauissimum propter ignotam sibi captiuitatem Roma persensit ita magnificum propter insolitam pacem Graecia habuit, eo siquidem tempore, quo Galli Romam captam incensamque tenuerunt ac uendiderunt, Artaxerxes rex Persarum discedere ab armis et quiescere in pace uniuersam Graeciam per legatos praecepit, denuntians contradictorem pacis bello inpetendum. 2 quem ita iubentem potuissent utique Graeci tam constanter contemnere, quam fortiter saepe uicerunt, nisi porrectam undecumque occasionem, quam auide desiderauerant, tam libenter hausissent -3 ostenderunt enim, quam aegre et misere illa eatenus gesserint, quae tam facile indigna etiam condicione posuerunt: nam quid tam indignum liberis et fortibus uiris, quam longe remoti, saepe uicti, adhuc hostis et deinde minitantis imperio arma deponere pacique seruire? -si non in ipso tantum adnuntiatae pacis sono per corda cunctorum aegra belli tabuisset intentio et post diuturnas laborum uigilias oscitantes ac stupefactos quies inopina laxasset, priusquam ipsam quietem uoluntas pacta conponeret. 4 unde autem tanta fatigatio omnium per totam Graeciam populorum corda corporaque oppresserit, quae efferos animos ignoto adquiescere otio tam facile persuasit, quam breuissime ostendam. 5 Lacedaemonii, utpote homines et Graeci homines, quo plura habebant, eo ampliora cupientes, postquam Atheniensium potiti sunt, uniuersam Asiam spe dominationis hauserunt. 6 itaque toto orienti bellum mouentes Hircyliden ducem in hanc militiam legunt. qui cum sibi aduersus duos potentissimos Artaxerxis Persarum regis praefectos Farnabazum et Tissafernen pugnandum uideret, prouiso ad tempus consilio, ut pondus geminae congressionis eluderet, unum denuntiato bello adpetit, alterum pacta pace suspendit. 7 Farnabazus Tissafernen apud Artaxerxen, communem tunc regem, defert ut proditorem, praesertim qui cum hoste belli tempore de foederis condicione pepigisset; hortaturque regem, ut in locum eius Cononem Atheniensem uirum, qui tunc forte apud Cyprum exulabat, ducem nauali bello constituat. acceptis igitur quingentis argenti talentis Conon per Farnabazum euocatur classique praeficitur. 8 quibus conpertis Lacedaemonii et ipsi auxilia naualis belli a rege Aegypti Hercynione per legatos petunt, a quo centum instructas triremes et sescenta milia modium frumenti acceperunt; a sociis etiam undique magna contraxere subsidia. 9 cui militiae consensu omnium Agesilaum ducem decreuerunt, uirum pede claudum, sed qui in difficillimo rerum statu mallent sibi regem claudicare quam regnum. raro umquam ita pares omni industria duces in unum coiere bellum, qui acerbissimis inuicem proeliis fatigati et multo sanguine obliti uelut inuicti ab alterutro recesserunt. 10 igitur Conon accepto iterum per se ipsum a Rege Magno stipendio reuersus ad classem inuadit hostiles agros, turres castella ceteraque praesidia expugnat et ueluti effusa tempestas quacumque incubuit cuncta prosternit. 11 Lacedaemonii uero domesticis malis circumuenti externis inhiare desistunt abiciuntque spem dominationis inminente periculo seruitutis; Agesilaum, quem cum exercitu in Asiam miserant, ad subsidium patriae reuocant. 12 interea Pisander, dux apud Spartam per Agesilaum regem relictus, maximam munitissimamque tunc classem instruxerat, motus aemulatione uirtutis Agesilai, ut, illo pedestrem expeditionem agitante, ipse quoque nauali discursu oram maritimam peruagaretur. 13 Conon uero suscepto negotio duplicem curam inpendebat debens sociis sollicitudinem, patriae fidem, ut huic exhiberet naturam, illis praeberet industriam: in hoc propensior ciuibus, quod quieti libertatique eorum alieni sanguinis discrimen inpenderet et pugnaret aduersus insolentissimos hostes periculo regis, praemio patriae. 14 conserunt itaque nauale certamen Persae Conone, Spartani Pisandro duce; milites remiges ipsique ductores uno pariter in mutuam caedem ardore rapiuntur. 15 magnitudinem atque atrocitatem belli istius inclinatus ex hoc semper in posterum Lacedaemoniorum status prodit: namque ex illo fluere ac sublapsa retro referri Spartanorum spes uisa, donec adsurgendo aegre ac misere recidendo confecta et potestate careret et nomine.