Latin
3.12.1 to 3.12.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.12.1-2
Not analysed yet
Anno ab urbe condita CCCC Philippus Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedonum adeptus XXV annis tenuit, quibus hos omnes acerbitatum aceruos cunctasque malorum moles struxit. 2 hic primum ab Alexandro fratre obses Thebanis datus, per triennium apud Epaminondam strenuissimum imperatorem et summum philosophum eruditus est. 3 ipso autem Alexandro scelere Eurydices matris occiso, quamuis ea iam commisso adulterio et altero primum filio interfecto filiaque uiduata generi nuptias mariti morte pepigisset, conpulsus a populo regnum, quod paruo occisi fratris filio tuebatur, suscepit. 4 qui cum foris concursu exsurgentium undique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit. 5 quibus uictis arma ad Illyrios transtulit multisque milibus hostium trucidatis Larissam urbem nobilissimam cepit. 6 inde Thessaliam non magis amore uictoriae quam ambitione habendorum equitum Thessalorum, quorum robur ut exercitui suo admisceret, inuasit. 7 ita Thessalis ex inprouiso praeoccupatis atque in potestatem redactis, iungendo equitum peditumque fortissimas turmas et copias inuictissimum fecit exercitum. 8 igitur uictis Atheniensibus subiectisque Thessalis Olympiadem Arubae regis Molossorum sororem duxit uxorem. qui Aruba cum per hoc, quod societatem Macedonum adfinitate regis paciscebatur, imperium suum se dilataturum putaret, per hoc deceptus amisit priuatusque in exilio consenuit. 9 deinde Philippus, cum Mothonam urbem oppugnaret, ictu sagittae oculum perdidit. ipsam uero urbem mox expugnauit et cepit. 10 Exim Graeciam prope totam consiliis praeuentam uiribus domuit. quippe Graeciae ciuitates dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt et dum in mutuum exitium sine modo ruunt, omnibus perire quod singulae amitterent oppressae demum seruientesque senserunt. 11 quarum dum insanas conuersationes Philippus ueluti e specula obseruat auxiliumque semper inferioribus suggerendo contentiones, bellorum fomites, callidus doli artifex fouet, uictos sibi pariter uictoresque subiecit. 12 huic autem ad obtinendam totius Graeciae dominationem immoderata Thebanorum dominatio facultatem dedit, qui uictos Lacedaemonios ac Phocenses, caedibus etiam rapinisque confectos, cum insuper in communi Graeciae concilio tanta pecuniae multa onerauissent, quantam illi soluere nullo modo possent, ad arma confugere coegerunt. 13 itaque Phocenses Philomelo duce et auxiliis Lacedaemoniorum Atheniensiumque fulti commissa pugna fugatisque hostibus Thebanorum castra ceperunt. sequenti proelio inter inmensas utriusque populi strages Philomelus occisus est; in cuius locum Phocenses Oenomaum ducem creauerunt.