# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.12.3-5

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 3.12.3 to 3.12.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/3.12.3

14 Porro autem Thebani et Thessali omisso dilectu ciuium Philippum Macedoniae regem, quem hostem prius repellere laborabant, ultro sibi ducem expetiuerunt. commisso proelio et Phocensibus paene ad internecionem caesis uictoria ad Philippum concessit. 15 sed Athenienses audito belli euentu, ne Philippus transiret in Graeciam, angustias Thermopylarum pari ratione sicut aduentantibus antea Persis occupauere. 16 Igitur Philippus ubi exclusum se ab ingressu Graeciae praestructis Thermopylis uidet, paratum in hostes bellum uertit in socios: nam ciuitates, quarum paulo ante dux fuerat, ad gratulandum ac suscipiendum patentes hostiliter inuadit, crudeliter diripit, 17 omnique societatis conscientia penitus abolita coniuges liberosque omnium sub corona uendidit, templa quoque uniuersa subuertit spoliauitque, nec tamen umquam per XXV annos quasi iratis dis uictus est. 18 post haec in Cappadociam transiit ibique bellum pari perfidia gessit, captos per dolum finitimos reges interfecit totamque Cappadociam imperio Macedoniae subdidit. 19 inde post caedes incendia depraedationesque in sociis urbibus gestas parricidia in fratres conuertit, quos patri ex nouerca genitos cum coheredes regni uereretur, interficere adgressus est. 20 cum autem unum ex his occidisset, duo in Olynthum confugerunt: quam mox Philippus hostiliter adgressus urbem antiquissimam et florentissimam, caedibus ac sanguine repletam opibus hominibusque uacuauit, abstractos etiam fratres supplicio et neci dedit. 21 dein cum, excidio sociorum et parricidio fratrum elatus, licere sibi omnia quae cogitauisset putaret, auraria loca in Thessalia et argenti metalla in Thracia inuasit ac, ne quod ius uel fas inuiolatum praetermitteret, praeoccupato mari et classe dispersa piraticam quoque exercere instituit. 22 praeterea, cum eum fratres duo Thraciae reges de regni terminis ambigentes iudicem ex consensu praeoptauissent, Philippus more ingenii sui ad iudicium tamquam ad bellum cum instructo exercitu ingressus inscios iuuenes uita regnoque priuauit. 23 Athenienses uero, qui prius Philippi ingressum Thermopylarum munitione reppulerant, ultro pacem eius expetentes fraudulentissimum hostem de neglecta introitus custodia commonuerunt. 24 ceterae etiam Graeciae ciuitates ut intentius ciuilibus bellis uacarent, sub specie pacis et foederis sponte se externae dominationi subiecerunt, 25 maxime cum Thessali Boeotiique poscerent Philippum, ut professum se aduersum Phocenses ducem exhiberet susceptumque bellum gereret, contra Phocenses adhibitis secum Atheniensibus et Lacedaemoniis uel differri bellum uel auferri et pretio et precibus laborarent. 26 Philippus tacite utrisque diuersa promisit, Phocensibus pacem et ueniam se daturum sacramento confirmans, Thessalis uero adfuturum se mox cum exercitu spondet, bellum tamen ab utrisque parari uetat. 27 igitur Philippus instructis copiis angustias Thermopylarum securus ingreditur easque occupatas dispositis praesidiis emunit. 28 tunc primum se non Phocenses soli, sed omnis Graecia captam esse persensit: siquidem primos Phocenses Philippus rupta fide calcatoque sacramento infandae dilacerationi dedit, inde omnium urbes finesque populatus cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur. 29 ubi uero in regnum redit, more pastorum, qui pecora sua nunc per aestiuos nunc per hibernos saltus circumducunt, populos et urbes, ut illi replenda uel relinquenda quaeque loca uidebantur, ad libidinem suam transfert. 30 miseranda ubique facies et atrocissimum miseriarum genus obuersabatur, perpeti excidium sine inruptione, sine bello captiuitatem, sine crimine exilium, sine uictore dominatum. 31 premit miseros inter iniuriarum stimulos superfusus pauor ipsaque dissimulatione dolor crescit hoc altius demissus quo minus profiteri licet timentium, ne ipsae quoque lacrimae pro contumacia accipiantur. 32 alios populos, auulsos a sedibus suis, finibus hostium opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam aemulatione uirium, ne possint quod posse creduntur, in supplemento exhaustarum urbium diuidit. 33 ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laceratasque particulas exstincta primum libertate concidit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
