Latin
Book 3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.13
Not analysed yet
Sed haec cum per aliquantas Graeciae ciuitates exercuisset et tamen omnes metu premeret, coniciens ex praeda paucorum opes omnium, ad perficiendam aequalem in uniuersis uastationem utili emolumento necessariam maritimam urbem ratus, Byzantium, nobilem ciuitatem, aptissimam iudicauit, ut receptaculum sibi terra marique fieret, eamque obsistentem ilico obsidione cinxit. 2 haec autem Byzantium quondam a Pausania rege Spartanorum condita, post autem a Constantino Christiano principe in maius aucta et Constantinopolis dicta, gloriosissimi nunc imperii sedes et totius caput orientis est. 3 Philippus uero post longam et inritam obsidionem, ut pecuniam quam obsidendo exhauserat praedando repararet, piraticam adgressus est. captas itaque CLXX naues mercibus confertas distraxit et anhelanti inopiae parua recreatione subuenit. 4 inde propter agendam praedam et curandam obsidionem diuisit exercitum. ipse autem cum fortissimis profectus multas Cherronesi urbes cepit profligatisque populis opes abstulit. ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransit. 5 Scythis tunc Atheas regnabat: qui cum Histrianorum bello premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petiit, sed continuo Histrianorum rege mortuo et belli metu et auxiliorum necessitate liberatus pactionem foederis cum Philippo habitam dissoluit. 6 Philippus dimissa obsidione Byzantii Scythicum bellum totis uiribus adgreditur, commissoque proelio cum Scythae et numero et uirtute praestarent, Philippi fraude uincuntur. 7 in ea pugna XX milia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta, pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum: nam et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. uiginti milia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa. 8 Sed reuertenti Philippo Triballi bello obuiant: in quo ita Philippus in femore uulneratus est, ut per corpus eius equus interficeretur. cum omnes occisum putarent, in fugam uersi praedam amiserunt. aliquantula deinde mora dum conualescit a uulnere in pace conquieuit; 9 statim uero ut conualuit Atheniensibus bellum intulit: qui in tanto discrimine positi Lacedaemonios quondam hostes tunc socios adsciscunt totiusque Graeciae ciuitates legationibus fatigant, ut communem hostem communibus uiribus petant. itaque aliquantae urbes Atheniensibus sese coniunxere, quasdam uero ad Philippum belli metus traxit. 10 proelio commisso cum Athenienses longe maiore numero militum praestarent, adsiduis tamen bellis indurata Macedonum uirtute uincuntur. 11 quam pugnam longe omnibus bellis anterioribus atrociorem fuisse ipse rerum exitus docuit: nam hic dies apud uniuersam Graeciam adquisitae dominationis gloriam et uetustissimae libertatis statum finiuit.