# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.18

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/3.18

Et ne forte tunc quisquam opinetur uel Orientem solum Alexandri uiribus subactum uel Italiam tantummodo Romana inquietudine fatigatam: tunc etiam bellum Hagidis Spartanorum regis in Graecia, Alexandri regis Epiri in Lucania, Zopyrionis praefecti in Scythia gerebatur. 2 quorum Hagidis Lacedaemonius excitata et rebellante secum uniuersa Graecia cum Antipatri fortissimis copiis congressus inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit. 3 Alexander autem in Italia adfectans occidentis imperium aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et grauia bella ibidem gesta a Bruttiis Lucanisque superatus est corpusque eius ad sepulturam uenditum. 4 Zopyrion uero praefectus Ponti adunato triginta milium exercitu Scythis bellum inferre ausus et usque ad internecionem caesus funditus cum omnibus copiis suis abrasus est. 5 Igitur Alexander Magnus post Darii mortem Hyrcanos et Mandos subegit: ubi etiam illum adhuc bello intentum Halestris siue Minothea, excita suscipiendae ab eo subolis gratia cum trecentis mulieribus procax Amazon inuenit. 6 post haec Parthorum pugnam adgressus, quos diu obnitentes deleuit propemodum antequam uicit, 7 inde Drangas Euergetas Parimas Parapamenos Adaspios ceterosque populos qui in radice Caucasi morabantur subegit, urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constituta. 8 sed nec minor eius in suos crudelitas quam in hostem rabies fuit. docent hoc Amyntas consobrinus occisus, nouerca fratresque eius necati, Parmenio et Philotas trucidati, Attalus Eurylochus Pausanias multique Macedoniae principes exstincti, Clitus quoque annis grauis, amicitia uetus nefarie interfectus: 9 qui cum in conuiuio fiducia amicitiae regiae aduersus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege uenabulo transfossus, commune conuiuium moriens cruentauit. 10 sed Alexander, humani sanguinis inexsaturabilis siue hostium siue etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem. 11 itaque pertinaci impetu in bella procurrens Chorasmos et Dahas indomitam gentem in deditionem accepit; Callisthenen philosophum sibique apud Aristotelen condiscipulum cum plurimis aliis principibus, cur eum deposita salutandi more ut deum non adoraret, occidit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
