# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.19

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/3.19

Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque oriente finiret imperium; Nysam urbem adiit; Daedalos montes regnaque Cleophylis reginae expugnauit: quae cum se dedisset, concubitu regnum redemit. 2 peragrata perdomitaque Alexander India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, peruenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, cum summo labore ac periculo saxo potitus omnes loci eius gentes in deditionem accepit. 3 cum Poro fortissimo Indorum rege cruentissimum bellum gessit: in quo Alexander cum ipso Poro singulariter congressus occisoque deiectus equo concursu satellitum praesentiam mortis euasit; Porus multis uulneribus confossus et captus est. 4 quo ob testimonium uirtutis in regnum restituto duas ibi condidit ciuitates Nicaeam et Bucefalen, quam de nomine equi sui ita uocari praecepit. inde Adrestas Catthenos Praesidas et Gangaridas caesis eorum exercitibus Macedones expugnauere. 5 cum ad Cofides uentum esset, ibi contra CC milia equitum hostium pugnam conseruerunt; et cum iam aetate detriti, animo aegri, uiribus lassi difficile uicissent; castra ob memoriam plus solito magnifica condiderunt. 6 exim Alexander ad amnem Agesinem pergit; per hunc in Oceanum deuehitur: ibi Gesonas Sibosque, quos Hercules condidit, oppressit. hinc in Mandros et Subagras nauigat: quae gentes eum armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt. 7 commisso proelio, diu anceps et cruenta pugna tandem tristem paene uictoriam Macedonibus dedit. nam fusis hostium copiis Alexander exercitum ad urbem duxit; et cum murum primus escendisset, uacuam ciuitatem ratus solus introrsum desiluit: 8 quem cum undique infesti hostes circumdedissent, incredibile dictu est ut eum non multitudo hostium, non uis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugarit. 9 at ubi se obrui a circumfusa multitudine persensit, muri obice posteriora tutatus, contrarios facilius eo usque sustinuit, donec ad periculum eius clamoremque hostium perfractis muris exercitus omnis inrumperet. 10 in eo proelio sagitta sub mamma traiectus, fixo genu eatenus pugnauit, donec eum a quo uulneratus esset occideret. 11 inde conscensis nauibus cum Oceani litora peragraret, ad urbem quandam cui Ambira rex praeerat peruenit. sed in expugnatione ciuitatis magnam partem exercitus sagittis hostium ueneno inlitis amisit, ac post herba per somnium sibi ostensa et in potum sauciis data cum reliquis subueniretur, urbem expugnauit et cepit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
