Latin
Book 3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.2
Not analysed yet
Cunctis igitur Graecis optatissima quiete resolutis domesticoque otio torpentibus Lacedaemonii, inquieti magis quam strenui et furore potius quam uirtute intolerabiles, post bella deposita temptant furta bellorum. 2 nam speculati absentiam Arcadum castellum eorum repentina inruptione perfringunt. Arcades uero exciti iniuria, iuncto sibi Thebanorum auxilio amissa furto bello repetunt. 3 in eo proelio Archidamus dux Lacedaemoniorum uulneratus cum iam caedi suos ut uictos uideret, occisorum corpora per praeconem ad sepulturam poposcit: quod signum uictoriae traditae inter Graecos haberi solet. 4 Thebani autem hac confessione contenti, dato parcendi signo, finem dedere certamini. 5 paucis deinde interuenientibus indutiarum diebus, Lacedaemoniis ad alia bella conuersis, Thebani cum Epaminonda duce de inuadenda Lacedaemona quasi secura et destituta cepere fiduciam. taciti intempesta nocte Lacedaemonam ueniunt; sed non ita incautam uel indefensam, sicut rebantur, offendunt: 6 armati enim senes cum reliqua turba inbellis aetatis, praecognito aduentu hostium, in ipsis se portarum angustiis obiecerunt et aduersus quindecim milia militum uix centum confecti aeuo homines proruperunt. his itaque tantam belli molem sustinentibus iuuentus superueniens congredi aduersus Thebanos aperto certamine incunctanter decreuit. 7 commisso proelio cum Lacedaemonii uincerentur, repente Epaminondas dux Thebanorum incautius dimicans uulneratur. quare dum his ex dolore metus, illis ex gaudio stupor nascitur, veluti ex consensu tacito utrimque discessum est. 8 Epaminondas autem grauiter saucius cum de uictoria suorum conperisset scutumque exosculatus esset, remota manu, qua uulnus occluserat, egressum sanguinis ac mortis patefecit introitum: cuius mortem sic Thebanorum perditio subsecuta est, ut non perdidisse ducem sed ipsi cum eo tunc perisse uiderentur. 9 Contexui indigestae historiae inextricabilem cratem atque incertos bellorum orbes huc et illuc lymphatico furore gestorum uerbis e uestigio secutus inplicui, quoniam tanto, ut uideo, inordinatius scripsi, quanto magis ordinem custodiui. 10 improba dominandi Lacedaemoniorum cupiditas quantis populis, qualibus urbibus, quibus prouinciis cuiusmodi odiorum motus, quantas causas certaminum suscitarit, quis uel numero uel ordine uel ratione disponat? cum ipsi quoque non plus adflicti bellis quam bellorum confusione referantur: 11 siquidem tracto per aliquot aetates hoc continuo bello Athenienses Lacedaemonii Arcades Boeotii Thebani, postremo Graecia Asia Persis atque Aegyptos cum Libya insulisque maximis nauales simul pedestresque conflictus indiscretis egere discursibus. referre caesa hominum milia non possem, etiam si bella numerarem. 12 At nunc increpet haec tempora atque illa conlaudet quicumque nescit hosce omnes istarum urbium prouinciarumque populos ita nunc in solis ludis ac theatris consenescere, sicuti tunc in castris maxime proeliisque tabuisse. 13 florentissima illa et totius tunc imperium orientis adfectans Lacedaemoniorum ciuitas uix centum habere potuit senes; ita incessabilibus circumuenta malis inmaturas misere expendebat aetates: 14 et queruntur nunc homines, quorum refertae pueris et senibus ciuitates secura iuuenum peregrinatione ditantur pacificisque exercitiis stipendia domesticae uoluptatis adquirunt nisi forte -ut adsolent humanae mutabilitati omnia sordere praesentia -nouitates rerum actu audituque prurientibus ipsa etiam uita fastidio est.