# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.21

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/3.21

Anno ab urbe condita CCCCL Fabio Maximo V Decio Mure IIII consulibus quattuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. namque Etrusci Umbri Samnites et Galli uno agmine conspirantes Romanos delere conati sunt. 2 tremefacti hoc bello Romanorum animi et labefactata fiducia est, nec ausi sunt totum sperare de uiribus: dolo diuisere hostes, tutius rati pluribus se bellis inplicare quam grauibus. 3 itaque cum, quibusdam suis ad populandos hostiles agros in Umbriam Etruriamque praemissis, Umbrorum Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properarunt. 4 in quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem uicit. 5 eo proelio quadraginta milia Samnitium siue Gallorum caesa, Romanorum uero septem milia ex Decii tantummodo parte qui occisus est exstincta referuntur. 6 fuisse autem absque Etruscis et Umbris, quos astu Romani bello auocauerunt, Gallorum et Samnitium peditum CXL milia CCCXXX, equitum uero XLVII milia Liuius refert, et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam. 7 Sed - ut saepe dictum est semper Romanorum aut domesticam quietem extraneis bellis interpellatam aut externos prouentus morbis interioribus adgrauatos, tantum ut omnimodis ingentes animi undecumque premerentur - 8 hanc cruentam tristemque uictoriam pestilentia ciuitatis onerauit et triumphales pompas obuiae mortuorum exsequiae polluerunt. nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota ciuitas aut aegris suspiraret aut mortuis.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
