Latin
Book 3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.22
Not analysed yet
Sequitur annus, quo Romani instaurato a Samnitibus bello uicti sunt atque in castra fugerunt. 2 postea uero Samnites nouum habitum animumque sumentes, hoc est deargentatis armis ac uestibus, paratoque animo ni uincant mori, bello sese offerunt. 3 aduersum quos Papirius consul cum exercitu missus cum a pullariis auguribus uana coniectantibus congredi prohiberetur, inridens eos tam feliciter confecit bellum quam constanter arripuit. 4 nam in hoc proelio XII milia hostium caesa, III milia capta referuntur. sed hanc quoque istius uere laudandam uictoriam, quam uani auspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi. 5 nam tanta ac tam intolerabilis pestilentia tunc corripuit ciuitatem, ut propter eam quacumque ratione sedandam libros Sibyllinos consulendos putarint horrendumque illum Epidaurium colubrum cum ipso Aesculapi lapide aduexerint: quasi uero pestilentia aut ante sedata non sit aut post orta non fuerit. 6 Praeterea altero abhinc anno Fabius Gurges consul male aduersum Samnitas pugnauit. namque amisso exercitu uictus in urbem refugit. 7 itaque cum senatus de summouendo eo deliberaret, pater eius Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus legatum se filio iturum ultro obtulit, si illi depellendae ignominiae et gerendi iterum belli facultas daretur. 8 qua impetrata proelioque conserto cum subito pugnantem filium consulem insistente Pontio Samnitarum duce et infestis hostium telis conclusum uideret, in medium se agmen pius senex equo uectus ingessit. 9 quo facto commoti Romani tota ibi incubuere acie, donec ipsum Pontium ducem deleto hostili exercitu uictum oppressumque ceperunt. 10 caesa sunt in eo proelio Samnitium XX milia, capta autem IIII milia cum rege suo; tandemque Samniticum bellum, quod per quadraginta et nouem annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est. 11 Anno subsequente cum Sabinis Curio consule bellum gestum est, ubi quot milia hominum interfecta, quot capta sint, ipse consul ostendit. qui cum in senatu magnitudinem adquisiti agri Sabini et multitudinem capti populi referre uellet, numerum explicare non potuit. 12 Anno ab urbe condita CCCCLXIII Dolabella et Domitio consulibus Lucani Bruttii, Samnites quoque cum Etruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum rediuiuum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos. 13 quos cum Galli interfecissent, Caecilius praetor ob ulciscendam legatorum necem et conprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit. 14 septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, tredecim milia etiam militum Romanorum illo bello prostrata sunt. 15 Ita autem quotienscumque Galli exarserunt, totis opibus suis Roma detrita est, ut sub praesenti nunc concursatione Gotthorum magis debeat meminisse Gallorum.