Latin
Book 3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.6
Not analysed yet
Anno ab urbe condita CCCLXXXVIII iterum terribilis Gallorum inundatio iuxta Anienem fluuium ad quartum ab urbe lapidem consedit, facile sine dubio pondere multitudinis et alacritate uirtutis perturbatam occupatura ciuitatem, nisi otio et lentitudine torpuisset. 2 ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus singulariter inchoauit, T. Quintius dictator cruentissima congressione confecit. fugati ex hoc proelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes a C. Sulpicio dictatore superati sunt. 3 post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Marcio consecuta est: ubi conici datur quantum hominum caesum sit, quando octo milia sunt capta Tuscorum. 4 Tertio autem in isdem diebus Galli se in praedam per maritima loca subiectosque campos ab Albanis montibus diffuderunt; aduersum quos, nouo militum dilectu habito conscriptisque legionibus decem, LX milia Romanorum, negatis sibi Latinorum auxiliis, processerunt. 5 confecit hanc pugnam M. Valerius, auxiliante coruo alite, unde postea Coruinus est dictus. occiso enim prouocatore Gallo, hostes territi sparsimque fugientes grauiter trucidati sunt.