# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 3.7

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/3.7

Numerandum etiam inter mala censeo primum illud ictum cum Carthaginiensibus foedus, quod isdem temporibus fuit; praesertim ex quo tam grauia orta aunt mala, ut exim coepisse uideantur. 2 anno siquidem ab urbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt foedusque pepigerunt. 3 quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam continuarumque miseriarum tenebras iuges historiarum fides locorumque infamia et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur. 4 Tunc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi uisa est et saxea de nubibus grando descendens ueris terram lapidibus uerberauit. 5 Quibus diebus etiam Alexander Magnus, uere ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius orientis, est natus. 6 Tunc etiam Ochus, qui et Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum diuturnumque bellum plurimos Iudaeorum in transmigrationem egit atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit: 7 quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui incrementis consistere atque exim quandoque erupturos opinio est. 8 cuius etiam belli tempestate transcurrens et Sidonam opulentissimam Phoenicis prouinciae urbem deleuit et Aegyptum, quamuis prius uictus, tunc tamen subactam comminutamque ferro Persarum subiecit imperio.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
