Latin
Book 4
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.1.1
Not analysed yet
Anno ab urbe condita CCCCLXIIII Tarentini Romanam classem forte praetereuntem, spectaculo theatri prospectam hostiliter inuaserunt, quinque tantum nauibus uix per fugam elapsis; cetera retracta in portum classis et profligata est; praefecti nauium trucidati, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio uenditi sunt. 2 continuo missi Tarentum a Romanis legati, ut de inlatis quererentur iniuriis, pulsati ab isdem auctas insuper iniurias rettulerunt. his causis bellum ingens exortum est. 3 Romanos, qui quantique hostes circumstreperent permetientes, ultima adegit necessitas proletarios quoque in arma cogere, hoc est eos qui in urbe semper sufficiendae prolis causa uacabant, militiae adscribere: quippe cum frustra de prole cura est, nisi rebus praesentibus consulatur. 4 itaque inruit in uniuersos Tarentinorum fines cum Aemilio consule Romanus exercitus, igni ferroque uastat omnia, plurima expugnat oppida, iniuriam insolenter acceptam crudeliter uindicat. 5 continuo Tarentinos, plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit, qui etiam in se ob magnitudinem uirium consiliorumque summam belli nomenque transduxit. 6 nam Tarentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam cognatamque Graeciae ciuitatem, uindicaturus totas uires Epiri Thessaliae et Macedoniae, elephantos etiam usque in id tempus inuisos Romanis numero XX in Italiam primus inuexit: terra mari, uiris equis, armis beluis, ad postremum uiribus suis dolisque terribilis, 7 nisi quod Delphici illius uanissimi spiritus et mendacissimi nebulonis, quem magnum ipsi uatem ferunt, responso circumuentus ambiguo exitum fecit eius, qui non consuluisset. 8 itaque apud Heracleam, Campaniae urbem, fluuiumque Lirim prima inter Pyrrhum regem et Laeuinum consulem pugna commissa est. consumpta est grauissimo certamine dies, utrimque omnibus mori intentis, fugere nesciis. 9 introductos autem inter concurrentia agmina elephantos forma truces, odore graues, mole terribiles ut uidere Romani, nouo pugnandi genere circumuenti et territi, equis maxime pauitantibus, diffugerunt. 10 sed postquam Minucius quartae legionis primus hastatus protentam in se manum beluae gladio desecuit et conturbatam dolore uulneris auerti bello atque in suos saeuire conpulit eiusque inmoderato discursu perturbari ac permisceri coepere, finis pugnae etiam beneficio noctis inpositus est. 11 uictos fuisse Romanos turpis fuga prodidit: quorum tunc cecidisse referuntur peditum XIIII DCCCLXXX, capti I CCCX, equites autem caesi CCXLVI, capti DCCCII, signa amissa XXII. 12 nam quantus e diuerso numerus sociorum Pyrrhi fuerit extinctus, memoriae traditum non est, maxime quia scriptorum ueterum mos est ex ea parte quae uicerit occisorum non commendare numerum, ne uictoriae gloriam maculent damna uictoris, 13 nisi forte cum adeo pauci cadunt, ut admirationem terroremque uirtutis augeat paucitas perditorum, sicut in prima Persici belli congressione apud Alexandrum Magnum fuit: cui inter CCCC fere milia hostium interfecta nouem tantummodo in exercitu eius pedites defuisse referuntur. 14 sed Pyrrhus atrocitatem cladis, quam hoc bello exceperat, dis suis hominibusque testatus est, adfigens titulum in templo Tarentini Iouis, in quo haec scripsit: