# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.10

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.10

Post haec fessi tot malis Carthaginienses petendam esse pacem a Romanis decreuerunt. ad quam rem Atilium Regulum antea ducem Romanum, quem iam per quinque annos captiuum detinebant, inter ceteros legatos praecipue mittendum putauerunt: quem non impetrata pace ab Italia reuersum resectis palpebris inligatum in machina uigilando necauerunt. 2 alter deinde Atilius Regulus et Manlius Vulsco, ambo bis consules, cum classe ducentarum nauium et quattuor legionibus Lilybaeum profecti: quod oppidum in promuntorio situm Romani obsidere conati, superueniente Hannibale qui Hamilcaris filius fuit uicti, maiore exercitus sui parte perdita ipsi aegre euaserunt. 3 post hos Claudius consul cum classe centum uiginti nauium ad Drepani portum contra hostem profectus: ubi mox exceptus classe Poenorum superatusque est. et ipse quidem cum triginta nauibus Lilybaeum in castra confugit, reliquae omnes, id est nonaginta, aut captae aut demersae fuerunt; octo milia militum caesa, uiginti milia capta referuntur. Gaius quoque Iunius collega Claudi uniuersam classem naufragio amisit. 4 Anno etiam consequenti classis Punica in Italiam transiit eiusque plurimas partes longe lateque uastauit. 5 interea Lutatius cum classe trecentarum nauium in Siciliam transuectus dum apud Drepanam ciuitatem pugnam inter primores ciet, transfixo femore aegerrime, cum iam obrueretur, ereptus est. 6 porro autem Poeni cum quadringentis nauibus magnisque copiis ad Siciliam duce Hannone concurrunt. nec Lutatius segnior, immo consilia Poenorum mira celeritate praeuenit. postquam proxime sibi utrorumque classes apud Aegades insulas per totam noctem intertextis propemodum anchoris constiterunt, orta luce prior Lutatius signum bello dedit. 7 crudescente pugna uictus Hanno nauem auertit et dux fugae primus fuit. aliquanta cum eo pars exercitus sui Africam petiit, alii confugere Lilybaeum; sexaginta et tres Punicae naues captae sunt, centum uiginti quinque demersae, triginta duo milia hominum capta, caesa quattuordecim milia fuere; Romanorum autem duodecim naues demersae sunt. 8 Lutatius deinde ad Erycinam ciuitatem quam Poeni tenebant, uenit ibique duo milia Carthaginiensium conserta pugna interfecit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
