# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.11.5-6

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 4.11.5 to 4.11.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.11.5

2 T. Manlio Torquato C. Atilio Bubulco consulibus Sardinia insula rebellauit auctoribus Poenis. unde mox Sardi subacti et oppressi sunt; Carthaginiensibus autem uiolatoribus pacis, quam ipsi poposcissent, inferri bellum decretum est. 3 contra Carthaginienses pacem suppliciter poposcerunt et cum bis missis legatis nihil profecissent, post etiam decem principibus bis aeque supplicantibus nec impetrarent, nouissime Hannonis, minimi hominis inter legatos, oratione meruerunt. 4 hoc anno porta Iani Gemini clausa est, quia nusquam eodem anno bellum erat; quod sub Numa solum Pompilio rege prouenerat. 5 Hic demum nobis tacendum est et tempora, quibus conferri nostra nullo modo possunt, silentio transmitti expedit, ne obtrectatores dierum uitae suae ad insultandum potius sibi hoc strepitu suscitemus. 6 ecce portae Iani clausae fuerunt, foris bellum Romanorum non fuit, omnem subolem suam in gremio suo conquiescentem Roma continens non suspirauit. 7 et hoc quando? post primum Punicum bellum; post quantum temporis? post annos CCCCXL; quamdiu? anno uno; et quid altero subsecutum est? ut de ceteris taceam, bellum Gallicum et Hannibal cum bello Punico secundo. 8 ei mihi, cognouisse haec et denudasse quam etiam me pudet! pax ista unius anni uel magis umbra pacis lenimentum miseriarum an incentiuum malorum fuit? stilicidium istud olei in medium magnae flammae cadens extinxit fomitem tanti ignis an aluit ? parum aquae frigidae ardentissimis haustum in febribus sanauit aegrotum an potius incendit ? 9 per annos prope septingentos, id est ab Hostilio Tullo usque ad Caesarem Augustum, una tantummodo aestate Romana sanguinem uiscera non sudarunt, et inter plurimas magnorum saeculorum aetates misera ciuitas, uere misera mater, uix uno tempore a timore luctuum, ut non dicam ab ipsis luctibus, conquieuit. 10 hoc, si quisquam hominum tam parum in uita sua quietis habuisset, numquid uel uixisse diceretur? aut, si quisquam per totum annum doloribus et cruciatibus agatur, medio autem anni ipsius spatio unum tantum diem tranquillum et sine conflictationibus transigat, numquid ex eo leuamentum malorum accipiet ac non totum annum miseriis deputabit? 11 sed illi, inquit, hunc annum pro glorioso signo infatigabilis uirtutis conlocauerunt. atque utinam pro obliuione calamitatis continuae praeterissent. 12 nam sicut in corpore hominis ita demum lepra dinoscitur, si uariatim inter sanas cutis partes color diuersus appareat, at si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamuis adulteri faciat, perit illa discretio: ita si continuus labor aequali tolerantia sine respirandi appetitu perfluxisset, intentio uoluntatis et electio consuetudinis diceretur. 13 cum autem in hoc pausillulum otii tantopere uel maiorum gaudia uel minorum studia reclinantur, profecto discernitur, et quam iucunditatem habuerit haec breuitas et quam amaritudinem illa prolixitas, hoc est, et quies illa quam grata fuisset, si diuturna mansisset, et haec incessabilis miseria quam etiam uitanda fuerit, si uitari quacumque potuisset.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
