Latin
4.13.5 to 4.13.7
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.13.5-7
Not analysed yet
12 Eo deinde anno, qui huic proximus fuit, dira miseram urbem terruere prodigia: miseram utique, quae hinc fremitu hostium, inde nequitia daemonum terrebatur; namque in Piceno flumen sanguine effluxit et apud Tuscos caelum ardere uisum est et Arimini nocte multa lucem claram obfulsisse ac tres lunas distantibus caeli regionibus exortas apparuisse. 13 tunc quoque magno terrae motu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus uulgo tectis ingens quoque ille colossus rueret. 14 eodem anno Flaminius consul contemptis auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, aduersum Gallos conflixit et uicit. in quo bello nouem milia Gallorum caesa, decem et septem milia capta sunt. 15 Post hoc Claudius consul Gaesatorum triginta milia deleuit, ubi etiam ipse Virdomarum regem in primam aciem progressus occidit: et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat, oppida Mediolanium quoque urbem florentissimam cepit. 16 Deinde Histri noui hostes excitati sunt: quos Cornelius Minuciusque consules multo quidem Romanorum sanguine subegerunt. 17 emergit hic paululum antiquus ille Romanorum improbae laudis etiam de parricidiis appetitus. 18 nam Fabius Censorius Fabium Buteonem filium suum furti insimulatum interfecit: dignum scilicet facinus, quod pater uel parricidio plectendum duceret, quod ne leges quidem nisi multa pecuniae aut summum exilii circa quemlibet hominum censuerunt.