# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.14

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.14

Anno ab urbe condita DXXXIIII Hannibal Poenorum imperator Saguntum florentissimam Hispaniae ciuitatem, amicam populi Romani, primum bello inpetitam, deinde obsidione cinctam et fame excruciatam omniaque fortiter contemplatione fidei, quam Romanis deuouerant, digna indignaque tolerantem octauo demum mense deleuit. 2 legatos Romanorum ad se missos iniuriosissime etiam a conspectu suo abstinuit. 3 exinde odio Romani nominis, quod patri Hamilcari, cum esset nouem annos natus, fidelissime alias infidelissimus ante aras iurauerat, P. Cornelio Scipione et P. Sempronio Longo consulibus Pyrenaeos montes transgressus inter ferocissimas Gallorum gentes ferro uiam aperuit et nono demum die a Pyrenaeo ad Alpes peruenit; 4 ubi dum montanos Gallos, repellere ab ascensu obnitentes, bello superat atque inuias rupes igni ferroque rescindit, quadriduum commoratus quinto demum die cum maximo labore ad plana peruenit. 5 fuisse tunc exercitum eius in centum milibus peditum et uiginti milibus equitum definiunt. 6 Scipio consul Hannibali primus occurrit commissoque proelio apud Ticinum ipse grauiter uulneratus per Scipionem filium admodum praetextatum, qui post Africanus cognominatus est, ab ipsa morte liberatus euasit. caesus est ibi omnis paene Romanus exercitus. 7 pugnatum deinde eodem consule ad flumen Treuiam iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius consul cognito collegae casu a Sicilia cum exercitu rediit; qui similiter apud eundem fluuium congressus, amisso exercitu paene solus evasit. in eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est. 8 qui postea, cum in Etruriam primo uere transiret, in summo Appennino tempestate correptus, biduo continuo inmobiliter cum exercitu niuibus conclusus et onustus obriguit. ubi magnus hominum numerus, iumenta conplurima, elephanti paene omnes frigoris acerbitate perierunt. 9 at uero alter tunc Scipio, frater consulis Scipionis, in Hispania plurima bella gessit, Magonem quoque Poenorum ducem bello uicit et cepit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
