# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.16.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.16.1

Anno ab urbe condita DXL L. Aemilius Paulus et P. Terentius Varro consules contra Hannibalem missi inpatientia Varronis consulis infelicissime apud Cannas Apuliae uicum omnes paene Romanae spei uires perdiderunt. 2 nam in ea pugna XLIIII milia Romanorum interfecta sunt, quamquam et de exercitu Hannibalis magna pars caesa est. nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extrema internecionis adducti sunt. 3 periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii uiri uiginti interfecti sunt, senatores uel capti uel occisi sunt triginta, nobiles uiri trecenti, pedestrium militum XL milia, equitum tria milia quingenti. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. 4 nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post uictoriam ad peruadendam urbem contendisset. 5 Hannibal in testimonium uictoriae suae tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat. 6 usque adeo autem ultima desperatio reipublicae apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia sedibusque quaerendis consilium ineundum putarint. quod auctore Caecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc militum, idem qui post Africanus, destricto gladio deterruisset ac potius pro patriae defensione in sua uerba iurare coegisset. 7 Romani ad spem uitae quasi ab inferis respirare ausi dictatorem Decimum Iunium creant: qui dilectu habito ab annis decem et septem immaturae inordinataeque militiae quattuor legiones undecumque contraxit. 8 tunc etiam seruos spectati roboris ac uoluntatis uel oblatos uel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario priuatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit. 9 Iunius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus edicto uelut asylo patefacto homines quicumque sceleribus ac debitis obnoxii essent impunitate promissa militiae mancipauit; quorum numerus ad sex milia uirorum fuit. 10 Campania uero uel potius omnis Italia ad Hannibalem desperata penitus Romani status reparatione defecit. 11 post hoc L. Postumius praetor aduersus Gallos pugnare missus cum exercitu caesus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
