# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.16.2-3

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 4.16.2 to 4.16.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.16.2

12 Deinde Sempronio Graccho Q. Fabio Maximo consulibus Claudius Marcellus ex praetore proconsule designatus Hannibalis exercitum proelio fudit primusque post tantas reipublicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari. 13 Scipiones autem in Hispania Hasdrubalem Poenorum imperatorem ad Italiam exercitum conparantem grauissimo bello oppresserunt; nam XXXV milia militum de exercitu eius uel caede uel captione minuerunt. 14 Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos ab hostium societate in sua castra duxerunt. 15 Sempronius Gracchus proconsule ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est. 16 Centenius Paenula centurio decerni sibi ultro bellum aduersum Hannibalem petiit: a quo cum octo milibus militum, quos in aciem eduxerat, caesus est. 17 post hunc Cn. Fuluius praetor ab Hannibale uictus amisso exercitu uix euasit. 18 Pudet recordationis. quid enim dicam improbitatem magis an miseriam Romanorum ? immo uerius uel improbam miseriam uel miseram improbitatem. 19 quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem priuata conlatione poscebat, miles in castris non nisi aut puer aut seruus aut sceleratus aut debitor et ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis paene nouicius uidebatur, postremo cum ita inminutis fractisque omnibus desperabatur, ut consilium de relinquenda Italia subiretur: - 20 eo tempore, cum unum domesticum, ut diximus, bellum ferri nullo modo posset, tria insuper transmarina bella fuisse suscepta? unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Hasdrubalem Hannibalis fratrem, tertium in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Carthaginiensium ducem; extra hoc quartum Hannibalis, quo in Italia premebantur. 21 et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit, nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando uicerunt. ex quo euidenter ostenditur non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseriis fortiores.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
