# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.19

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.19

Hannibal redire in Africam iussus, ut fessis Carthaginiensibus subueniret, flens reliquit Italiam omnibus Italici generis militibus qui sequi nollent interfectis. cui ad Africanum litus propinquanti iussus quidam e nauticis ascendere in arborem nauis atque ipse speculari, quam regionem teneret, sepulchrum dirutum se prospexisse respondit; abominatus dictum Hannibal deflexo cursu ad Leptim oppidum copias exposuit. 2 qui continuo refecta multitudine Carthaginem uenit, deinde conloquium Scipionis petiit. ubi cum se diu attoniti admiratione mutua duo clarissimi duces suspexissent, infecto pacis negotio proelium consertum est: 3 quod diu magnis ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, magnis militum uiribus consummatum Romanis uictoriam contulit. octoginta ibi elephanti uel capti uel occisi sunt, Carthaginiensium interfecta sunt XX milia quingenti. Hannibal omnia et ante proelium et in proelio expertus, cum paucis, hoc est uix quattuor equitibus, inter tumultum elapsus Hadrumetum confugit. 4 postea Carthaginem post sex et triginta annos, quam inde paruus cum patre exierat, uenit consultantique senatui nullam esse residuam spem nisi in petenda pace persuasit. 5 C. Cornelio Lentulo P. Aelio Paeto consulibus Carthaginiensibus pax per Scipionem uoluntate senatus populique concessa est. naues tamen plus quam quingentae in altum productae in conspectu ciuitatis incensae sunt. 6 Scipio, iam tum cognomento Africanus, triumphans urbem ingressus est; quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginiensium captiuis pilleatus - quod insigne indultae sibi libertatis fuit - triumphantem post currum secutus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
