# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.2

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.2

Sed Romanorum miseria nullis cessat indutiis; consumitur morborum malis intercapedo bellorum et, cum foris cessatur a proelio, agitur introrsum ira de caelo. 2 nam Fabio Gurgite iterum C. Genucio Clepsina consulibus pestilentia grauis urbem ac fines eius inuasit; quae cum omnes tum praecipue mulieres pecudesque corripiens necatis in utero fetibus futura prole uacuabat, et immaturis partubus cum periculo matrum extorti abortus proiciebantur, adeo ut defectura successio et defuturum animantum genus adempto uitalis partus legitimo ordine crederetur. 3 Interea reuersum ex Sicilia Pyrrhum Curius consul excepit, tertiumque id bellum contra Epirotas apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est. 4 itaque primo concursu cum Pyrrhi milites Romanorum inpressione trepidarent et circumspectantes fugam bello cedere molirentur, Pyrrhus elephantos ex subsidiis iussit induci. 5 Romani, adsueti iam pugnare cum beluis, cum malleolos stuppa inuolutos ac pice oblitos uncis insuper aculeis tenaces praeparauissent eosque flammatos in terga beluarum turresque uibrarent, non difficile furentes ardentesque beluas in eorum excidia, quorum subsidia fuerant, retorserunt. 6 LXXX milia peditum in illo proelio habuisse regem dicunt, equitum uero VI milia. ex his caesa referuntur XXXIII milia, capti autem sunt mille trecenti. 7 Pyrrhus quinto demum anno, quam uenerat, ab Italia uictus aufugit. qui post multa grauissimaque bella, quae gessit, in Graecia apud Argos Achaiae florentissimam urbem, Spartani regni auiditate seductus, saxo ictus occubuit. 8 Tunc quoque apud Romanos Sextilia uirgo Vestalis conuicta damnataque incesti ad portam Collinam uiua defossa est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
