Latin
4.20.1 to 4.20.3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.20.1-3
Not analysed yet
Anno ab urbe condita DXLVI bellum Punicum secundum finitum est, quod gestum est annis decem et septem. cui Macedonicum continuo successit, quod Quintius Flamininus consul sortitus post multa et grauissima proelia, quibus Macedones uicti sunt, pacem Philippo dedit. 2 deinde cum Lacedaemoniis pugnauit, uicto Nauide duce ipsorum nobilissimos obsides Demetrium Philippi filium et Armenen Nauidis filium ante currum duxit. 3 Romani captiui, qui sub Hannibale per Graeciam uenditi fuerant, uniuersi recepti, capitibus rasis ob detersam seruitutem currum triumphantis secuti sunt. 4 eodem tempore Insubres Boi atque Cenomanni contractis in unum uiribus Hamilcare Poeno duce, qui in Italia remanserat, Cremonam Placentiamque uastantes, difficillimo bello a L. Fuluio praetore superati sunt. 5 postea Flamininus proconsule Philippum regem et cum eo Thracas Macedonas Illyrios multasque praeterea gentes, quae in auxilium ei uenerant, bello subegit. 6 uicti Macedones castra amiserunt, VIII milia hostium eo die caesa, V milia capta Polybius scribit; Valerius dicit XL milia trucidata; Claudius uero XXXII milia interfecta commemorat. 7 Sed haec uarietas scriptorum utique fallacia est; fallaciae autem causa profecto adulatio est, dum uictoris laudes accumulare uirtutemque patriae extollere uel praesentibus uel posteris student: alioquin, si inquisitus non fuisset numerus, nec qualiscumque fuisset expressus. 8 quodsi gloriosum est duci et patriae plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae et duci beatum potest uideri suorum uel nullos uel paucissimos perdidisse. 9 ita lucidissime patet, quia simili impudentia mentiendi, qua occisorum hostium numero adiicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur uel etiam omnino reticentur. 10 Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore bello oppressus cum omni exercitu Romano interfectus est; 11 consul Marcellus in Etruria a Bois oppressus magnam partem exercitus perdidit; cui postea Furius alter consul auxilio accessit: atque ita uniuersam Boiorum gentem igni ferroque uastantes propemodum usque ad nihilum deleuerunt.