# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.20.4-7

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 4.20.4 to 4.20.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.20.4

12 L. Valerio Flacco M. Porcio Catone consulibus Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum struens in Europam transiit ex Asia. 13 tunc etiam Hannibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos serebantur, exhiberi Romam a senatu iussus, clam ex Africa profectus ad Antiochum migrauit: quem cum apud Ephesum inuenisset cunctantem, mox in bellum inpulit. 14 tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebi lata fuerat, ne qua mulier plus quam semunciam auri haberet neue uersicolori uestimento nec uehiculo per urbem uteretur, post uiginti annos abrogata est. 15 P. Scipione Africano iterum T. Sempronio Longo consulibus apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum uero quinque milia occisa sunt. 16 Publius Digitius praetor in Hispania citeriore paene omnem amisit exercitum. M. Fuluius praetor Celtiberos cum proximis gentibus uicit regemque eorum cepit. 17 Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus et insidiis hostium circumuentus uix Numidarum equitum industria liberatus est. 18 Scipio Africanus inter ceteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Hannibale conloquium familiare habuit. 19 sed infecto pacis negotio ab Antiocho discessit. in utraque Hispania per Flaminium Fuluiumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt. 20 P. Cornelio Scipione M. Acilio Glabrione consulibus Antiochus quamuis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli euentus fieret, tamen commisso bello a consule Glabrione superatus uix cum paucis fugit e proelio Ephesumque peruenit. 21 is habuisse fertur armatorum LX milia, ex quibus XL milia caesa, capta plus quam V milia fuisse referuntur. alter consul Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo proelio XX milia hostium interfecit. 22 Sequenti anno Scipio Africanus, habens in auxilio Eumenem Attali filium, aduersus Hannibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum nauale gessit; Antiochus uicto Hannibale atque in fugam acto simulque omni exercitu amisso pacem rogauit filiumque Africani, quem utrum explorantem an in proelio cepisset incertum est, ultro remisit. 23 in Hispania ulteriore L. Aemilius proconsule a Lusitanis cum uniuerso exercitu caesus interiit. 24 L. Baebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumuentus cum uniuerso exercitu occisus est; unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curauerint. 25 Fuluius consul de Graecia in Gallograeciam, quae nunc est Galatia, transuectus, ad Olympum montem peruenit, ad quem uniuersi Gallograeci cum coniugibus et liberis confugerant, ibique acerbissimum bellum gessit; namque de superioribus locis sagittis glandibus saxis ceterisque telis Romani grauiter contriti, tandem usque ad congressum hostium perruperunt: quadraginta milia Gallograecorum eo proelio interfecta referuntur. 26 Marcius consul aduersus Ligures profectus superatusque IIII milia militum amisit et, nisi uictus celeriter refugisset in castra, eandem internecionis cladem, quam Baebius dudum ab isdem hostibus acceperat, pertulisset.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
