# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.20.8-10

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 4.20.8 to 4.20.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.20.8

27 M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus Philippus rex, qui legatos populi Romani interfecerat, propter Demetrii filii sui, quem legatum miserat, uerecundissimas preces ueniam meruit, 28 eundemque continuo uelut Romanis amicum suique proditorem, fratre quoque ipsius ad parricidium patris ministro, nihil de utroque miserum mali suspicantem ueneno necauit. 29 eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi urbe diu exulans apud Amiternum oppidum morbo periit. isdem etiam diebus Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem, cum a Romanis reposceretur, ueneno se necauit, Philopoemenes, dux Achiuorum a Messanis captus occisusque est. 30 in Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium usque ad nunc manet. 31 Q. Fuluius Flaccus praetor in citeriore Hispania maximo proelio XXIII milia hominum fudit, IIII milia cepit. 32 Ti. Sempronius Gracchus in Hispania ulteriore centum quinque oppida uacuata quassataque bellis ad deditionem coegit. 33 eadem aestate etiam L. Postumius in citeriore Hispania quadraginta milia hostium bello interfecit. Gracchus praetor ibidem iterum ducenta oppida expugnauit et cepit. 34 Lepido et Mucio consulibus Basternarum gens ferocissima auctore Perseo Philippi filio praedarum spe sollicitata et transeundi Histri fluminis facultate sine una pugna uel aliquo hoste deleta est. nam tunc forte Danuuius, qui et Hister, crassa glacie superstratus pedestrem facile transitum patiebatur. 35 itaque cum inprouide toto et maximo simul agmine inaestimabilis hominum uel equorum multitudo transiret, enormitate ponderis et concussione gradientum concrepans gelu et glacialis crusta dissiluit uniuersumque agmen, quod diu sustinuerat, mediis gurgitibus uicta tandem et conminuta destituit atque eadem rursus fragmentis inpedientibus superducta summersit. pauci ex omni populo per utramque ripam uix concisis uisceribus euaserunt. 36 P. Licinio Crasso C. Cassio Longino consulibus Macedonicum bellum gestum est, merito inter maxima bella referendum. nam in auxilio Romanorum tota primum Italia, deinde Ptolemaeus rex Aegypti et Ariarathes Cappadociae, Eumenes Asiae, Masinissa Numidiae fuerunt. Perseum et Macedonas secuti sunt Thraces cum rege Cotye et uniuersi cum rege Gentio Illyrii. 37 itaque aduenienti Crasso consuli Perseus occurrit, commissoque proelio miserabiliter uicti fugere Romani. sequenti pugna paene pari clade partis utriusque in hiberna discessum est. 38 deinde Perseus profligato multis proeliis exercitu Romano in Illyricum transgressus Sulcamum oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando cepit: ubi magnam Romanorum praesidiorum multitudinem partim occidit partim sub corona uendidit partim secum in Macedoniam duxit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
