# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.21

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.21

Anno ab urbe condita DC L. Licinio Lucullo A. Postumio Albino consulibus cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus inuasisset et ex omnibus non esset, qui ire in Hispaniam uel tribunus uel legatus auderet, P. Scipio, qui postea Africanus erit, ultro sese militaturum in Hispaniam obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset. 2 itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum prouocantem singulariter congressus occidit. 3 Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno proelio uictus est uniuersoque exercitu amisso ipse cum paucis uix elapsus euasit. 4 eodem tempore censores theatrum lapideum in urbe construi censuerunt. quod ne tunc fieret, Scipio Nasica grauissima oratione obstitit dicens, inimicissimum hoc fore bellatori populo ad nutriendam desidiam lasciuiamque commentum, adeoque mouit senatum, ut non solum uendi omnia theatro conparata iusserit, sed etiam subsellia ludis poni prohibuerit. 5 Quamobrem intellegant nostri - quibus quidquid extra oblectamentum libidinis occurrit offensio est - propter hoc, quod se infirmiores esse hostibus suis ipsi sentiunt et fatentur, theatra incusanda non tempora, 6 nec blasphemandum Deum uerum, qui usque ad nunc ea prohibet, sed abominandos deos uel daemones suos, qui ista petierunt, profundo quidem satis magnitatis suae argumento tale sacrificium flagitantes, quoniam non magis fuso cruore pecudum quam profligata uirtute hominum pascerentur. 7 nam utique tunc nec hostes nec fames nec morbi nec prodigia deerant, immo tunc plurima erant; sed theatra non erant, in quibus - quod incredibile dictu est - ad aram luxuriae uirtutum uictimae trucidantur. 8 Carthaginiensibus aliquando uisum est homines immolare, sed male praesumpta persuasio breui praetermissa est; a Romanis uero exactum est, ut semet ipsos perditioni impenderent. 9 factum est, fit, amatur et clamatur ut fiat: qui pro mactanda gregis sui pecude fortasse offenderentur, pro interficienda cordis sui uirtute laetantur. quin potius Nasicae erubescant, qui Christianis exprobrandum putant, et non nobis de hostibus, quos semper habuerunt, sed illi de theatro, quod haberi prohibuerat, conquerantur. 10 Igitur in Hispania Sergius Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes cum uoluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit; simulans enim de commodis eorum se acturum fore, circumpositis militibus cunctos inermes incautosque prostrauit. quae res postea uniuersae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa maximi tumultus fuit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
