# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.22

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.22

Anno ab urbe condita DCII L. Censorino et M. Manilio consulibus tertium Punicum bellum exortum est. igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam consules et Scipio tunc tribunus militum prope Uticam maioris Africani castra tenuerunt. 2 ibi Carthaginiensibus euocatis iussisque ut arma et naues traderent nec moratis, tanta uis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. 3 sed Carthaginienses postquam arma tradiderunt et relicta urbe recedere procul a mari decem milibus passuum iussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt aut defensuri ciuitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, ducesque sibi duos Hasdrubales creauerunt. 4 arma primum facere adgressi aeris ferrique inopiam auri argentique metallis suppleuerunt. consules oppugnare Carthaginem statuunt, cuius situs fuisse huiusmodi dicitur: 5 uiginti duo milia passuum muro amplexa, tota paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus passuum aperiebantur. is locus murum triginta pedes latum habuit saxo quadrato in altitudinem cubitorum quadraginta. 6 arx, cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo milia passuum tenebat. ex una parte murus communis erat urbis et Byrsae imminens mari, quod mare Stagnum uocant, quoniam obiectu protentae linguae tranquillatur. 7 consules igitur quamuis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginiensibus uicti ac repulsi sunt: quos fugientes Scipio repulso intra muros hoste defendit. Censorinus in urbem rediit. Manilius omissa Carthagine ad Hasdrubalem arma conuertit. 8 Scipio Masinissa mortuo inter Masinissae filios tres Numidiae regnum diuisit. quo circa Carthaginem reuerso Manilius Tezagam urbem expugnauit atque diripuit; duodecim milia ibi Afrorum caesa, sex milia capta sunt. Hasdrubal Poenorum imperator, Masinissae nepos, subselliorum fragmentis in curia a suis propter suspicionem proditionis occisus est. 9 Iuuentius praetor in Macedonia aduersus Pseudophilippum congressus cum maxima clade totius Romani exercitus interfectus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
