Latin
4.6.1 to 4.6.4
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.6.1-4
Not analysed yet
Et quoniam ex hoc iam Punica bella succedunt, res ipsa exigit, ut de Carthagine, quae ante urbem Romam duo et septuaginta annos ab Helissa condita inuenitur, eiusque cladibus ac domesticis malis, sicut Pompeius Trogus et Iustinus exprimunt, uel pauca referantur. 2 Carthaginienses uernaculum atque intestinum semper inter se malum habuere discordiam, qua infeliciter exagitante nulla umquam tempora uel foris prospera uel domi quieta duxerunt. 3 sed cum inter cetera mala etiam pestilentia laborarent, homicidiis pro remediis usi sunt: quippe homines ut uictimas inmolabant aetatemque inpuberem, quae etiam hostium misericordiam prouocaret, aris admouebant. 4 De quo sacrorum immo sacrilegiorum genere quid potissime discutiendum sit non inuenio. si enim huiusmodi ritus aliqui daemones praecipere ausi sunt, ut mortibus hominum occisione hominum satisfieret, intellegendum fuit se operarios atque adiutores pestilentiae conduci, ut ipsi quos illa non corripuisset occiderent: 5 sanas enim atque incorruptas offerri hostias mos est, ita ut illi non sedarent morbos sed praeuenirent. 6 Itaque Carthaginienses auersis dis propter istius modi sacra -sicut Pompeius Trogus et Iustinus fatentur, sicut autem apud nos constat, propter praesumptionem impietatemque ipsorum irato Deo -7 cum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello iterum infelicius uicti sunt. propter quod ducem suum Mazeum et paucos qui superfuerant milites exulare iusserunt. exules ueniam per legatos petentes repulsi patriam bello et obsidione cinxerunt. 8 ibi tunc Mazeus dux exulum Carthalonem filium suum, sacerdotem Herculis, cur sibi uelut insultans purpuratus occurreret, in crucem sub oculis patriae ita ut erat cum purpuris infulisque suspendit. 9 post paucos dies urbem ipsam cepit; qui cum, interfectis plurimis senatorum, cruente dominaretur, occisus est. haec temporibus Cyri Persarum regis gesta sunt. 10 Post haec uero Himelcho rex Carthaginiensium cum in Sicilia bellum gereret, repente horribili peste exercitum amisit. 11 nec mora: morbis, populo cateruatim cadente, cito quisque correptus, mox mortuus, iam nec sepeliebatur: cuius mali nuntius cum attonitam repentino luctu Carthaginem repleuisset, non secus ac si capta esset turbata ciuitas fuit. 12 omnia ululatibus personabant, clausae ubique ianuae, cuncta publica priuataque officia damnata, uniuersi ad portum decurrunt egredientesque de nauibus paucos, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. 13 postquam de clade suorum, tacentibus illis uel gementibus, miseri intellegunt, tunc toto litore plangentium voces, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querellae audiebantur. 14 inter haec procedit et ipse de naui sua imperator sordida seruilique tunica discinctus; ad cuius conspectum plangentia iunguntur agmina; ipse quoque manus ad caelum tendens nunc suam nunc publicam infelicitatem accusat et deflet; 15 ad postremum uociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos, qui lacrimantes prosequebantur, ultimo dimisit adloquio ac deinde obseratis ianuis exclusisque etiam filiis gladio dolorem uitamque finiuit. haec Darii temporibus gesta sunt.