Latin
4.9.1 to 4.9.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.9.1-2
Not analysed yet
Carthaginienses fracti bellis et cladibus exinaniti pacem a Regulo poposcerunt. sed cum intolerabiles et duras condiciones pacis audissent, tutius rati sese armatos mori quam miseros uiuere, pretio non solum Hispanorum uel Gallorum auxilia, quae iam dudum plurima habebant, sed etiam Graecorum conparanda duxerunt. 2 itaque Xanthippum Lacedaemoniorum regem cum auxiliis accitum, ducem bello praefecerunt. Xanthippus, inspectis Poenorum copiis atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu pugnam cum Romanis conseruit. 3 ingens ibi ruina Romanorum uirium fuit: nam triginta milia militum Romanorum in illa tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux nobilis cum quingentis uiris captus est et in catenas coniectus decimo demum anno Punici belli nobilem triumphum Carthaginiensibus praebuit. 4 Xanthippus tam audacis facti conscius rerum instabilium mutationem timens ilico ex Africa migrauit in Graeciam. 5 Igitur Aemilius Paulus et Fuluius Nobilior consules audita captiuitate Reguli et clade exercitus Romani transire in Africam cum classe trecentarum nauium iussi Clipeam petunt. eo confestim Carthaginienses cum pari classe uenerunt; nec differri potuit nauale certamen. 6 centum et quattuor naues Carthaginiensium demersae, triginta cum pugnatoribus captae, praeterea triginta et quinque milia militum ex ipsis caesa sunt ; Romanorum autem nouem nauibus depressis mille centum periere milites. 7 consules apud Clipeam castra posuerunt. duo Hannones imperatores Poenorum eo rursus cum magno exercitu conuenerunt proelioque commisso nouem milia militum perdiderunt. 8 sed -ut tunc apud Romanos numquam diuturna felicitas erat et qualescumque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur -cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando naufragio euersa est: nam de trecentis nauibus ducentae uiginti perierunt, octoginta uix abiectis oneribus liberatae sunt. 9 Hamilcar dux Poenorum cum exercitu in Numidiam Mauretaniamque missus postquam hostiliter cruenteque in uniuersos egit, cur Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis et uiginti milibus boum reliquos condemnauit; principes autem omnium populorum patibulo suffixit.