# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 4.9.3-4

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 4.9.3 to 4.9.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/4.9.3

10 Tertio anno - sicut semper indomitus furor cito periculorum obliuiscitur - Seruilius Caepio et Sempronius Blaesus consules ducentis sexaginta nauibus Africam transgressi uniuersam oram maritimam, quae circa Syrtes iacet, depopulati sunt atque in superiora progressi captis euersisque ciuitatibus plurimis ingentem praedam ad classem deuexerunt. 11 inde cum ad Italiam redirent, circa Palinuri promuntorium, quod a Lucanis montibus in altum excurrit, inlisi scopulis centum quinquaginta naues onerarias nobilemque praedam crudeliter adquisitam infeliciter perdiderunt. 12 uicit aliquando apud Romanos improbissimam cupiditatem enormitas miseriarum: nam patres, quibus iam nauticae rei pertaesum esset, decreuere ne amplius quam sexaginta nauium classis ad subsidium haberetur Italiae; quod quidem decretum continuo adacti indomita cupiditate ruperunt. 13 praeterea Cotta consul in Siciliam transgressus plurimis proeliis aduersum Poenos et Siculos terra marique pugnauit et per totam Siciliam partim hostium partim etiam sociorum inhumatas strages reliquit. 14 L. Caecilio Metello C. Furio Placido consulibus Hasdrubal nouus Carthaginiensium imperator cum elephantis centum triginta et equitum peditumque amplius triginta milibus Lilybaeum uenit ex Africa et continuo cum Metello consule apud Panormum pugnam conseruit. 15 sed Metellus uim magnam beluarum timens prius eas magno usus consilio uel in fugam uel in mortem egit et sic facile quamuis magnam uim hostium superauit: XX milia Carthaginiensium in eo proelio caesa sunt, elephanti quoque sex et uiginti interfecti centum et quattuor capti et per Italiam ducti maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Hasdrubal cum paucis Lilybaeum profugit atque absens a Poenis capitis damnatus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
