Latin
5.1.1 to 5.1.2
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.1.1-2
Not analysed yet
Scio aliquantos post haec deinceps permoueri posse, quod uictoriae Romanae multarum gentium et ciuitatum strage crebrescunt. quamquam, si diligenter appendant, plus damni inuenient accidisse quam commodi. neque enim parui pendenda sunt tot bella seruilia, socialia, ciuilia, fugitiuorum, nullorum utique fructuum et magnarum tamen miseriarum. 2 sed coniueo, ut quemadmodum uolunt ita fuisse uideatur; unde arbitror esse dicturos: ecquid his temporibus beatius, quibus continui triumphi, celebres uictoriae, diuites praedae, nobiles pompae, magni ante currum reges et longo ordine uictae gentes agebantur? 3 quibus breuiter respondebitur et ipsos de temporibus solere causari et nos pro isdem temporibus instituisse sermonem, quae tempora non uni tantum urbi adtributa sed orbi uniuerso constat esse communia. ecce quam feliciter Roma uincit tam infeliciter quidquid extra Romam est uincitur. 4 quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis, cui adscribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis, per quam agitur totius orbis euersio? aut si ideo felicia putantur, quia unius ciuitatis opes auctae sunt, cur non potius infelicissima iudicentur, quibus miserabili uastatione multarum ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt? 5 An forte aliud tunc Carthagini uidebatur, cum post annos centum uiginti, quibus modo bellorum clades modo pacis condiciones perhorrescens, nunc rebelli intentione nunc supplici bellis pacem, pace bella mutabat, nouissime miseris ciuibus passim se in ignem ultima desperatione iacientibus unus rogus tota ciuitas fuit? cui etiam nunc, situ paruae, moenibus destitutae, pars miseriarum est audire quid fuerit. 6 edat Hispania sententiam suam: cum per annos ducentos ubique agros suos sanguine suo rigabat inportunumque hostem ultro ostiatim inquietantem nec repellere poterat nec sustinere, cum se suis diuersis urbibus ac locis, fracti caede bellorum, obsidionum fame exinaniti, interfectis coniugibus ac liberis suis ob remedia miseriarum concursu misero ac mutua caede iugulabant, -quid tunc de suis temporibus sentiebat? 7 ipsa postremo dicat Italia: cur per annos quadringentos Romanis utique suis contradixit obstitit repugnauit, si eorum felicitas sua infelicitas non erat Romanosque fieri rerum dominos bonis communibus non obstabat? 8 non requiro de innumeris diuersarum gentium populis diu ante liberis, tunc bello uictis, patria abductis, pretio uenditis, seruitute dispersis, quid tunc sibi maluerint, quid de Romanis opinati sint, quid de temporibus iudicarint. 9 omitto de regibus magnarum opum, magnarum uirium, magnae gloriae, diu potentissimis, aliquando captis, seruiliter catenatis, sub iugum missis, ante currum actis, in carcere trucidatis: quorum tam stultum est exquirere sententiam, quam durum non dolere miseriam.