# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.1.3-4

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 5.1.3 to 5.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/5.1.3

10 Nos, nos inquam ipsos uitaeque nostrae electionem, cui adquieuimus, consulamus. maiores nostri bella gesserunt, bellis fatigati pacem petentes tributa obtulerunt: tributum pretium pacis est. 11 nos tributa dependimus, ne bella patiamur, ac per hoc in portu, ad quem illi tandem pro euadendis malorum tempestatibus confugerunt, nos consistimus et manemus. igitur nostra tempora uiderim utrum felicia; certe feliciora illis ducimus, qui quod illi ultime delegerunt nos continue possidemus. 12 inquietudo enim bellorum, qua illi attriti sunt, nobis ignota est. in otio autem, quod illi post imperium Caesaris natiuitatemque Christi tenuiter gustauerunt, nos nascimur et senescimus; quod illis erat debita pensio seruitutis nobis est libera conlatio defensionis, 13 tantumque interest inter praeterita praesentiaque tempora, ut quod Roma in usum luxuriae suae ferro extorquebat a nostris, nunc in usum communis reipublicae conferat ipsa nobiscum. aut si ab aliquo dicitur tolerabiliores parentibus nostris Romanos hostes fuisse, quam nobis Gothos esse, audiat et intellegat, quanto aliter quam circa se ipsum agitur sibi esse uideatur. 14 Olim cum bella toto orbe feruebant, quaeque prouincia suis regibus suis legibus suisque moribus utebatur, nec erat societas adfectionum, ubi dissidebat diuersitas potestatum; postremo solutas et barbaras gentes quid tandem ad societatem adduceret, quas diuersis sacrorum ritibus institutas etiam religio separabat? 15 si quis igitur tunc acerbitate malorum uictus patriam cum hoste deseruit, quem tandem ignotum locum ignotus adiit? quam gentem generaliter hostem hostis orauit? cui se congressu primo credidit, non societate nominis inuitatus, non communione iuris adductus, non religionis unitate securus ? 16 an parum exempli dederunt Busiris in Aegypto peregrinorum infeliciter incurrentium impiissimus immolator, crudelissima circa aduenas Dianae Tauricae litora sed magis sacra crudelia, Thracia cum Polymestore suo usque ad propinquos hospites scelerata ? et ne antiquitatibus uidear immorari, testis est Roma de Pompeio interfecto, testis Aegyptus de interfectore Ptolemaeo.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
