Latin
Book 5
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.11
Not analysed yet
M. Plautio Hypsaeo M. Fuluio Flacco consulibus uixdum Africam a bellorum excidiis quiescentem horribilis et inusitata perditio consecuta est. 2 namque cum per totam Africam inmensae lucustarum multitudines coaluissent et non modo iam cunctam spem frugum abrasissent herbasque omnes cum parte radicum, folia arborum cum teneritudine ramorum consumpsissent, uerum etiam amaras cortices atque arida ligna praeroderent, repentino abreptae uento atque in globos coactae portataeque diu per aerem, Africano pelago inmersae sunt. 3 harum cum inmensos aceruos longe undis urguentibus fluctus per extenta late litora propulissent, taetrum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem tabida et putrefacta congeries exhalauit, unde omnium pariter animantum tanta pestilentia consecuta est, ut auium pecudum ac bestiarum corruptione aeris dissolutarum putrefacta passim cadauera uitium corruptionis augerent. 4 at uero quanta fuerit hominum lues, ego ipse, dum refero, toto corpore perhorresco: siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, octingenta milia hominum, circa oram uero maritimam, quae maxime Carthaginiensi atque Uticensi litori adiacet, plus quam ducenta milia perisse traditum est, apud ipsam uero Uticam ciuitatem triginta milia militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, extincta atque abrasa sunt. 5 quae clades tam repentina ac tam uiolenta institit, ut tunc apud Uticam sub una die per unam portam ex illis iunioribus plus quam mille quingentos mortuos elatos fuisse narretur. 6 Verumtamen pace et gratia omnipotentis Dei dixerim, de cuius misericordia et in cuius fiducia haec loquor: quamuis et temporibus nostris exoriantur aliquando et hoc diuersis partibus lucustae et plerumque etiam sed tolerabiliter laedant, numquam tamen temporibus Christianis tanta uis inextricabilis mali accidit, ut pernicies lucustarum, quae nullo modo ferri uiua potuisset, mortua plus noceret et qua diu uiuente peritura erant omnia, ea perdita pereuntibus magis omnibus optandum fuerit, ne perisset.