# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.12

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/5.12

Anno ab urbe condita DCXXVII L. Caecilio Metello et Q. Titio Flaminino coss. Carthago in Africa restitui iussa uicensimo secundo demum anno quam fuerat euersa deductis ciuium Romanorum familiis, quae eam incolerent, restituta et repleta est, magno ante prodigio praecedente. 2 nam cum mensores ad limitandum Carthaginiensem agrum missi stipites, terminorum indices, fixos nocte a lupis reuulsos mordicus conrososque reperissent, aliquamdiu haesitatum est, utrum Romanae paci expediret Carthaginem reformari. 3 Eodem anno C. Gracchus, Gracchi illius qui iam occisus in seditione fuerat frater, tribunus plebi per tumultum creatus magna reipublicae pernicies fuit. 4 nam cum saepe populum Romanum largitionibus promissisque nimiis in acerbissimas seditiones excitauisset, maxime legis agrariae causa, pro qua etiam frater eius Gracchus fuerat occisus, tandem a tribunatu Minucio successore decessit. 5 Minucius tribunus plebi cum maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta conuulsisset legesque abrogasset, C. Gracchus cum Fuluio Flacco ingenti stipatus agmine Capitolium, ubi contio agitabatur, ascendit: ibi maximo tumultu excitato quidam praeco a Gracchanis interfectus uelut signum belli fuit. 6 Flaccus duobus filiis armatis cinctus, comitante etiam Graccho togato breuemque gladium sub sinistra occultante, quamuis et praeconem frustra praemisisset, qui seruos ad libertatem uocaret Dianium tamquam arcem occupauit. 7 contra D. Brutus uir consularis a cliuo Publicio cum ingenti certamine inruit. ibi Flaccus diu obstinatissime dimicauit; Gracchus, postquam in templum Mineruae secesserat, gladio incumbere uolens, interuentu Laetorii retentus est. itaque cum diu anceps bellum agitaretur, tandem sagittarii ab Opimio missi consertam multitudinem disturbauerunt. 8 duo Flacci pater filiusque cum per aedem Lunae in priuatam domum desiluissent foresque obiecissent, rescisso craticio pariete confossi sunt. Gracchus diu pro se amicis pugnantibus ac pereuntibus aegre ad pontem sublicium peruenit ibique, ne uiuus caperetur, ceruicem seruo suo praebuit. 9 caput Gracchi excisum consuli adlatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum oppidum deuectum est. haec autem Cornelia, Africani maioris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. bona Gracchi publicata sunt; Flaccus adulescens in robore necatus est; ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Auentino caesi fuisse referuntur. 10 Opimius consul sicut in bello fortis fuit ita in quaestione crudelis. nam amplius tria milia hominum suppliciis necauit, ex quibus plurimi ne dicta quidem causa innocentes interfecti sunt.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
