Latin
Book 5
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.13
Not analysed yet
Isdem temporibus Metellus Baleares insulas bello peruagatus edomuit et piraticam infestationem, quae ab isdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede conpressit. 2 Gnaeus quoque Domitius proconsule Allobrogas Gallos iuxta oppidum Vindalium grauissimo bello uicit, maxime cum elephantorum noua forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent: XX milia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria milia capta sunt. 3 Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus Cadinam urbem finesque eius oppressit ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta et praegrauata conruerent: cuius leuandae cladis causa senatus decem annorum uectigalia Catinensibus remisit.