# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.14

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/5.14

Anno ab urbe condita DCXXVIII Fabius consul Bituito regi Aruernorum Galliae ciuitatis bellum maximo instructu conparanti adeo cum paruo exercitu occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum uix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse iactaret. 2 qui cum sibi ad transferendas copias unum pontem Rhodani fluminis parum esse intellegeret, alium conpactis lintribus catenisque conexum superstratis confixisque tabulis instruxit. 3 conserta pugna et diu grauiter agitata, uicti Galli conuersique in fugam, dum quisque sibi timet, coaceruatis inconsulte agminibus et praepropero transitu pontis uincula ruperunt ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. 4 centum octoginta milia armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus centum quinquaginta milia uel caesa uel mersa sunt. 5 Q. Marcius consul Gallorum gentem sub radice Alpium sitam bello adgressus est. qui cum se Romanis copiis circumsaeptos uiderent belloque inpares fore intellegerent, occisis coniugibus ac liberis in flammas sese proiecerunt. 6 qui uero praeoccupantibus Romanis peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato cibo sese consumpserunt, nullusque omnino uel paruulus superfuit, qui seruitutis condicionem uitae amore toleraret.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
