# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.15.1-4

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 5.15.1 to 5.15.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/5.15.1

Anno ab urbe condita DCXXXV P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae Numidarum regi bellum consensu populi Romani senatus indixit. 2 Sed ego de Iugurtha ordinis tantum loco et causa commemorationis breuiter perstrinxerim, quia ut de natura eius uaria atque intolerabili ita et de rebus tam dolose quam strenue gestis propter opimam scriptorum luculentiam satis sufficiens apud omnes notitia est. 3 Igitur Iugurtha, Micipsae Numidarum regis adoptiuus heresque inter naturales eius filios factus, primum coheredes suos, id est Hiempsalem occidit, Adherbalem bello uictum Africa expulit. 4 Calpurnium deinde consulem aduersum se missum pecunia corrupit atque ad turpissimas condiciones pacis adduxit. 5 praeterea cum Romam ipse uenisset, omnibus pecunia aut corruptis aut adtemptatis seditiones dissensionesque permiscuit; quam cum egrederetur infami satis notauit elogio dicens: O urbem uenalem et mature perituram, si emptorem inuenerit! 6 Insequenti anno A. Postumium, Postumii consulis fratrem, quem is quadraginta milium armatorum exercitui praefecerat, apud Calamam urbem thesauris regiis conditis inhiantem bello oppressit adque uicto ignominiosissimum foedus exegit. uniuersam paene Africam a Romanis deficientem regno suo iunxit. 7 postea tamen Metelli consulis integritate et disciplina coercitus, duobus etiam proeliis uictus uidit praesente se et uastari Numidiam suam et non posse defendi: a quo ad deditionem coactus trecentos obsides dedit, frumentum atque alios commeatus persoluturum sese spopondit, tria milia amplius perfugarum reddidit. 8 exim cum incertus in pace improbos non cohiberet excursus, C. Marii consulis non minore paene, quam ipse praeditus erat, astutia Romanisque uiribus fractus est, maxime postquam Marius urbem Capsam, ab Hercule Phoenice ut ferunt conditam, regiis tunc thesauris confertissimam dolo circumuenit et cepit. 9 diffidens deinde propriis rebus et uiribus Iugurtha societatem cum Boccho Maurorum rege fecit, cuius equitatu in immensum auctus Marianum exercitum creberrimis incursionibus fatigauit. 10 postremo apud Cirtam, urbem antiquam, Masinissae regiam, aduersum Romanos expugnationem eius parantes sexaginta milibus equitum instructus occurrit. 11 numquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium et impetentium equitum suscitatus puluis caelum subtexuerit, diem ademerit noctemque obduxerit, tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset, quippe quibus et uisus ad prospiciendum impedimento caliginis et expeditio ad cauendum compressione multitudinis deerat. 12 nec laborabat eques Maurus ac Numida, ut bene conlocatum hostem opportuno teli impetu rimaretur, sed potius in incertum pila mittebant certi quod uulnera incerta non essent. ita coacti in unum Romani pedites densabantur. intercapedinem tanti periculi nox interueniens dedit. 13 eadem postera die et belli et periculi facies: erumpere in hostem quamuis stricto miles gladio non ualebat, eminus enim iaculis repellebatur; fugere non poterant, undique enim uelocior ad persequendum eques incluserat. 14 iam tertia dies et nullum undecumque suffragium, dira undique mortis facies obiciebatur: tandem Marius consul forti desperatione spei uiam fecit, uniuerso simul agmine prorupit e uallo campoque sese simul et proelio dedit. 15 et cum iterum circumfusi hostes non solum agminis extrema laniarent, uerum etiam media excussis procul telis caederent turbatosque Romanos insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia usque ad extremum desperationis defetigaret, subito notum illud Romanorum aduersus Afros tempestatum imbriumque suffragium caelo missum insperatae saluti fuit. 16 siquidem repentina pluuia sitientibus Romanis et aestuantibus refrigerium potumque praebuit, porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine ammentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit; 17 scuta etiam, quae elephanti corio extento atque durato habilia et tuta gestabant - cuius ea natura est, ut acceptum imbrem tamquam spongia ebibat ac per hoc intractabile repentino pondere fiat - quia circumferri non poterant, defendere nequiuerunt. ita ex insperato conturbatis destitutisque Mauris ac Numidis Bocchus ac Iugurtha fugerunt. 18 post hoc nonaginta milia armatorum nouissimo bello ab isdem regibus obiecta; haec quoque usque ad internecionem Romanis uincentibus caesa referuntur. ex eo Bocchus spem belli abiciens, pacem petiuit atque in pretium pacis Iugurtham dolo captum catenisque obrutum per Syllam legatum misit ad Marium. 19 qui in triumpho ante currum cum duobus filiis suis actus et mox in carcere strangulatus est.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
