Latin
5.16.1 to 5.16.3
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.16.1-3
Not analysed yet
Anno ab urbe condita DCXLII C. Manlius consul et Q. Caepio proconsule aduersus Cimbros et Teutonas et Tigurinos et Ambronas, Gallorum Germanorum gentes, quae tunc ut imperium Romanum extinguerent conspirauerant, missi prouincias sibi Rhodano flumine medio diuiserunt. 2 ubi dum inter se grauissima inuidia et contentione disceptant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis uicti sunt. siquidem in ea pugna M. Aemilius consularis captus atque interfectus est, duo filii consulis caesi; 3 LXXX milia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, XL milia calonum atque lixarum interfecta Antias scribit. 4 ita ex omni penitus exercitu decem tantummodo homines, qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur. 5 hostes binis castris atque ingenti praeda potiti noua quadam atque insolita exsecratione cuncta quae ceperant pessum dederunt; 6 uestis discissa et proiecta est, aurum argentumque in flumen abiectum, loricae uirorum concisae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus inmersi, homines laqueis collo inditis ex arboribus suspensi sunt, ita ut nihil praedae uictor, nihil misericordiae uictus adgnosceret. 7 maximus tunc Romae non solum luctus, uerum etiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur Italiamque delerent. 8 Isdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adulescentem, rus relegatum, cum duobus seruis parricidii ministris interfecit ipsosque continuo seruos in pretium sceleris manumisit. die dicta Cn. Pompeio accusante damnatus est. 9 Igitur Marius quarto consul cum iuxta Isarae Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuisset, Teutones Cimbri et Tigurini et Ambrones postquam continuo triduo circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent uallo atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt. 10 Marius, post digressum hostium castra mouit et collem occupauit, qui campo et fluuio, ubi hostes sese diffuderant, imminebat. cumque exercitui eius aqua ad potandum deesset, querellisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro uindicandam. primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus subsecutus exercitus, mox iusto certamine conpositis ordinibus bellum gestum et uicere Romani. 11 quarto die rursus productae utrimque in campum acies usque ad meridiem paene pari pugnauere discrimine. post ubi incalescente sole fluxa Gallorum corpora in modum niuium distabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna protracta est. 12 ducenta milia armatorum in eo bello interfecta sunt, octoginta milia capta, uix tria milia fugisse referuntur; dux quoque eorum Teutobodus occisus est. 13 mulieres eorum constantiore animo quam si uicissent consuluere consulem, ut, si inuiolata castitate uirginibus sacris ac dis seruiendum esset, uitam sibi reseruarent. itaque cum petita non impetrauissent, paruulis suis ad saxa conlisis cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt. haec de Tigurinis et Ambronibus gesta sunt.