# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.18.3-4

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 5.18.3 to 5.18.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/5.18.3

18 Cn. Pompeio L. Porcio Catone consulibus Pompeius diu obsedit Asculum ciuitatem; nec tamen expugnauisset, nisi populum in campum prorumpentem grauissima oppressione uicisset. decem et octo milia Marsorum in ea pugna cum Frauco imperatore suo caesa sunt, capta tria milia. 19 quattuor milia autem Italici uiri ex ea caede profugi iugum montis coacto in unum agmine forte conscenderant, ubi oppressi exanimatique niuibus miserabili morte riguerunt. 20 namque ita, ut attoniti timore hostium steterant, alii stirpibus uel saxis reclines, alii armis suis innitentes, patentibus cuncti oculis dentibusque nudatis uiuentium in modum uisebantur; nec ullum erat procul intuentibus mortis indicium nisi diuturna immobilitas, quam nullo modo humanae uitae uegetatio diu perpeti potest. 21 eadem die Picentes congressi et uicti sunt, quorum dux Vidacilius conuocatis principibus suis post magnificas epulas largaque pocula cunctos ad exemplum sui prouocans hausto ueneno absumptus est, cunctis factum eius laudantibus sed nemine subsequente. 22 Anno ab urbe condita DCLXI cum ad obsidendos Pompeios Romanus isset exercitus et Postumius Albinus uir consularis, tunc L. Syllae legatus, intolerabili superbia omnium in se militum odia suscitasset, lapidibus occisus est. 23 Sylla consul ciuilem cruorem non nisi hostili sanguine expiari posse testatus est: cuius rei conscientia permotus exercitus ita pugnam adortus est, ut sibi unusquisque pereundum uideret nisi uicisset. decem et octo milia Samnitium illo proelio caesa sunt; Iuuentium quoque, Italicum ducem, et magnum ipsius populum persecutus occidit. 24 Porcius Cato consul Marianas copias habens cum aliquanta strenue gessisset, gloriatus est, C. Marium non maiora fecisse, et ob hoc, cum ad lacum Fucinum contra Marsos bellum gereret, a filio C. Marii in tumultu belli quasi ab incerto auctore prostratus est. 25 C. Gabinius legatus in expugnatione hostilium castrorum interfectus est. Marrucini Vestinique Sulpicio legato Pompei persequente uastati sunt. Popaedius et Obsidius, Italici imperatores, ab eodem Sulpicio apud flumen Teanum horribili proelio oppressi et occisi sunt. 26 Pompeius Asculum ingressus praefectos centuriones cunctosque principes eorum uirgis cecidit securique percussit, seruos praedamque omnem sub hasta uendidit, reliquos liberos quidem sed nudos et egentes abire praecepit; et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit. 27 namque eodem tempore cum penitus exhaustum esset aerarium et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus auguribus decemuiris et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia uendita sunt et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est. 28 equidem tunc in sinus ipsius ciuitatis euersarum omnium urbium nudatarumque terrarum abrasae undique opes congerebantur, cum ipsa Roma turpi adigente inopia praecipuas sui partes auctionabatur. 29 quamobrem consideret tunc tempora sua, cum quasi inexplebilis uenter cuncta consumens et semper esuriens cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior nihil relinquens nihil habebat et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
