# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.19.2-4

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 5.19.2 to 5.19.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/5.19.2

14 Et quid hoc profuit ad confusionem crudelis incepti, quod in primo statim bellorum ciuilium exordio infamis fama percrebruit, concurrisse ignaros quidem fratres sed conscios ciues, petisse fratrem scelere uictorem spolia fratris occisi ac mox tantae immanitatis reum eodem gladio atque eadem manu per suam necem parricidium, quod admiserat, uindicasse? 15 numquid intentarum animositates partium tam triste mouit exemplum ? numquid apud quemquam periculum sceleris reppulit terror erroris ? numquid haec, quae communis est etiam cum beluis, pietas et reuerentia naturae? ** quod unus perimendo ac pereundo commisit, quia in se agi posset intremuit seseque ab huiusmodi incepto conscientia uictus remouit? 16 quin potius annis fere quadraginta consequentibus in tantum continuata sunt bella ciuilia, ut magnitudo laudis adpendenda ex magnitudine sceleris putaretur. omnes enim post tale documentum in tali militia parricidiorum pericula refugissent, nisi parricidia ipsa uoluissent. 17 Igitur Marius coloniam Ostiensem ui ingressus omnia ibi genera libidinis auaritiae et crudelitatis exercuit. 18 Pompeius fulmine adflatus interiit; exercitus uero eius pestilentia correptus paene totus absumptus est. nam undecim milia uirorum de castris Pompei mortua, sex milia autem de parte Octauii consulis siderata sunt. 19 Marius Antium et Ariciam ciuitates hostiliter inrupit cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit. post Cinna consul cum legionibus et Marius cum fugitiuis urbem ingressi nobilissimos quosque e senatu et plurimos consulares uiros interfecerunt. 20 Sed quota haec portio ostentatae miseriae est? ** uno uerbo definisse caedem bonorum, cuius fuit tanta numerositas, tanta diuturnitas, tanta crudelitas tantaque diuersitas ? 21 uerumtamen aequius est me aliquid utilitatis subtraxisse causae quam tantum horroris ingessisse notitiae, siue peritis haec siue imperitis obiciantur. 22 de patria siquidem, de ciuibus et de maioribus nostris haec loquimur, qui his exagitati malis tam abominanda gesserunt, de quibus etiam auditis posteri perhorrescant, qui profecto nolunt ista nimis exaggerari aut sufficientis notitiae moderatione, si sciunt, aut misericordis reuerentiae contemplatione, si nesciunt.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
