Latin
Book 5
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.20
Not analysed yet
Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae Sertoriique audaciam fuga euaserant, transuecti in Graeciam coegere precibus Syllam, ut periclitanti immo iam paene perditae patriae opem ferret. 2 igitur Sylla mox ut Campanum litus attigit, Norbanum consulem proelio oppressit: septem milia tunc Romanorum Romani interfecerunt, sex milia eorundem ab isdem capta sunt, centum uiginti et quattuor de Syllana parte ceciderunt. 3 Fabius uero Hadrianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae seruorum manu adfectans, a dominis eorum apud Uticam congestis sarmentis cum omni familia uiuus incensus est. 4 Damasippus praetor incentore Mario consule Q. Scaeuolam C. Carbonem L. Domitium P. Antistium in curiam quasi ad consultandum uocatos crudelissime occidit. corpora interfectorum per carnifices unco tracta atque in Tiberim missa sunt. 5 eodem tempore Syllae duces plurima proelia aduersum Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit et castra peruasit et Cn. Pompeius Carbonis equitatum grauiter trucidauit. 6 Syllae etiam et Marii adulescentis maximum tunc proelium apud Sacriportum fuit, in quo de exercitu Marii caesa sunt XXV milia, sicut Claudius scribit. 7 Pompeius Carbonem etiam castris exuit fugientemque insecutus, nunc caedendo nunc ad deditionem cogendo plurima exercitus parte priuauit. Metellus Norbani agmen oppressit: ubi nouem milia Marianae partis occisa sunt. 8 Lucullus cum a Quintio obsideretur, erupit et repentina pugna obsessorem deleuit exercitum. nam plus quam decem milia ibi tunc caesa referuntur. 9 Sylla deinde cum Camponio Samnitium duce et Carrinatis reliquis copiis ante ipsam urbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit grauissimoque proelio tandem uicit. octoginta milia hominum ibi fusa dicuntur: duodecim milia sese dediderunt, reliquam multitudinem in fugam uersam insatiabilis uictorum ciuium ira consumpsit.