# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.4.5-10

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, 5.4.5 to 5.4.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/5.4.5

10 Expiatio illa crudelis et uiam mortibus hominum morte hominis struens tandem Romanis inter miserias suas erubescentibus, quam misera et uana esset, innotuit. ante enim in suffragium praeueniendae cladis est habita, et sic pestilentia consecuta est; quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus tantummodo secundum mensuram arcani iudicii expleta correptione sedata est. 11 quam si artifices illi circumuentionum haruspices sub ipsa ut adsolent declinatione morborum forte celebrassent, procul dubio sibi dis et ritibus suis reductae sanitatis gloriam uindicassent. ita misera et ad sacrilegia male religiosa ciuitas mendaciis, quibus liberari non poterat, ludebatur. 12 Igitur Fabius consul contra Lusitanos et Viriatum dimicans Bucciam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus liberauit et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. fecit facinus etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. quingentis enim principibus eorum, quos societate inuitatos deditionis iure susceperat, manus praecidit. 13 Pompeius sequentis anni consul fines Numantinorum ingressus accepta maxima clade discessit, non solum exercitu paene omni profligato uerum etiam plurimis nobilium, qui ei militiae aderant, interemptis. 14 Viriatus autem cum per quattuordecim annos Romanos duces atque exercitus protriuisset, insidiis suorum interfectus est, in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores eius indignos praemio iudicarunt. 15 At ego non modo nunc, uerum etiam saepe intertexere orientis illa inextricabilia bella poteram, quae raro umquam nisi sceleribus aut incipiunt aut terminantur; sed Romanorum, cum quibus nobis actio est, tanta sunt, ut iure fastidiantur aliena. 16 Mithridates tunc siquidem, rex Parthorum sextus ab Arsace, uicto Demetrii praefecto Babylonam urbem finesque eius uniuersos uictor inuasit. omnes praeterea gentes, quae inter Hydaspen fluuium et Indum iacent, subegit. ad Indiam quoque cruentum extendit imperium. 17 Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem uicit et cepit: quo capto Diodotus quidam cum Alexandro filio regnum eius et regium nomen usurpauit. 18 qui postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in peruadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
