Latin
5.5.4 to 5.5.5
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.5.4-5
Not analysed yet
12 Interea Brutus in ulteriore Hispania LX milia Gallaecorum, qui Lusitanis auxilio uenerant, asperrimo bello et difficili quamuis incautos circumuenisset, oppressit: quorum in eo proelio L milia occisa, sex milia capta referuntur, pauci fuga euaserunt. 13 in citeriore Hispania Lepidus proconsule Vaccaeos, innoxiam gentem et supplicem, etiam senatu prohibente pertinaciter expugnare temptauit. sed mox accepta clade grauissima improbae pertinaciae poenas luit. sex milia quippe Romanorum in hoc iniusto bello iustissime caesa sunt, reliqui exuti castris, armis etiam perditis, euaserunt. 14 Nec minus turpis haec sub Lepido clades quam sub Mancino fuit. ita nunc sibi haec tempora loco felicitatis adscribant ut non dixerim Hispani tot pulsati fatigatique bellis, sed uel ipsi saltem Romani tam continuis subacti cladibus totiensque superati; 15 ut non exprobrem, quot praetores eorum, quot legati, quot consules, quot legiones quantique exercitus consumpti sint, illud solum reuoluo, quanta fuerit timoris amentia miles Romanus hebetatus, ut iam ne ad experimentum quidem belli cohibere pedem atque offirmare animum posset, sed mox conspecto Hispano specialiter hoste diffugiens uinci se paene prius crederet quam uideri. 16 quo argumento patet apud utrosque misera illa tempora iudicata, cum et Hispani etsi uincere poterant, inuiti tamen desererent dulcia otia sua et bella externa tolerarent, et Romani quanto inpudentius alienae quieti sese ingererent, tanto turpius uincerentur.