Latin
Book 5
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 5.9
Not analysed yet
Gracchus cum eniteretur, ut ipse tribunus plebi subsequenti anno permaneret, cumque comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica inflammata nobilitas fragmentis subselliorum plebem fugauit. 2 Gracchus per gradus, qui sunt super Calpurnium fornicem, detracto amiculo fugiens ictus fragmento subsellii conruit rursusque adsurgens alio ictu clauae cerebro inpactae exanimatus est. 3 ducenti praeterea in ea seditione interfecti eorumque corpora in Tiberim proiecta sunt; ipsius quoque Gracchi inhumatum cadauer extabuit. 4 orta praeterea in Sicilia belli seruilis contagio multas late infecit prouincias. nam et Minturnis CCCCL serui in crucem acti et Sinuessae ad quattuor milia seruorum a Q. Metello et Cn. Seruilio Caepione oppressa sunt; 5 in metallis quoque Atheniensium idem tumultus seruilis ab Heraclito praetore discussus est; apud Delon etiam serui nouo motu intumescentes oppidanis praeuenientibus pressi sunt, absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae uelut scintillae emicantes, diuersa haec incendia seminarunt. 6 in Sicilia enim post Fuluium consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnauit, ubi octo milia fugitiuorum interfecit, quos autem capere potuit, patibulo suffixit. 7 cui cum Rutilius consul successisset, idem quoque Tauromenium et Hennam, firmissima fugitiuorum refugia, bello recepit: amplius quam XX milia tunc seruorum trucidata referuntur. 8 Misera profecto talis belli et inextricabilis causa. pereundum utique dominis erat, nisi insolescentibus seruis ferro obuiam iretur. sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae et infelicioribus lucris uictoriae quanti periere uicti tantum perdidere uictores.