Latin
Book 6
Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.1.1
Not analysed yet
Omnes homines cuiuslibet uel sectae uel uitae uel patriae ita semper ad prospectum prudentiae naturali bono eriguntur, ut oblectamento corporis rationale mentis etsi non actu praeferant, iudicio tamen praeferendum sciant. quae mens, ratione duce inlustrata, in medio uirtutum, quibus genuino fauore, quamuis uitiis inclinetur, adsurgit, scientiam Dei quasi arcem prospicit. 2 Deum enim quilibet hominum contemnere ad tempus potest, nescire in totum non potest. unde quidam dum in multis Deum credunt, multos deos indiscreto timore finxerunt. sed hinc iam uel maxime cum auctoritate ueritatis operante tum ipsa etiam ratione discutiente discessum est. 3 quippe cum et philosophi eorum, ut de nostris sanctis sileam, dum intento mentis studio quaerunt scrutanturque omnia, unum Deum auctorem omnium reppererunt, ad quem unum omnia referrentur; unde etiam nunc pagani, quos iam declarata ueritas de contumacia magis quam de ignorantia conuincit, cum a nobis discutiuntur, non se plures deos sequi sed sub uno deo magno plures ministros uenerari fatentur. 4 restat igitur de intellegentia ueri Dei per multas intellegendi suspiciones confusa dissensio, quia de uno deo omnium paene una opinio est. hucusque humana scrutatio, etsi cum labore, potuit. at ubi ratiocinatio deficit, fides subuenit. nisi enim crediderimus, non intellegemus: 5 ab ipso audias ipsique Deo credas, quod uerum uelis scire de Deo. itaque idem unus et uerus Deus, in quem omnis, ut diximus, etsi ex diuersis opinionibus secta concurrit, mutans regna et disponens tempora, peccata quoque puniens, quae infirma sunt mundi elegit, ut confundat fortia, Romanumque imperium adsumpto pauperrimi status pastore fundauit. 6 hoc per reges et consules diu prouectum postquam Asiae Africae atque Europae potitum est, ad unum imperatorem eundemque fortissimum et clementissimum cuncta sui ordinatione congessit. 7 sub hoc imperatore, quem omnes fere gentes amore et timore permixto iuste honorarent, Deus uerus, qui superstitione sollicita ab ignorantibus colebatur, magnum illum intellegentiae suae fontem aperuit promptiusque per hominem docturus homines filium suum misit operantem uirtutes, quae praecellerent hominem, coarguentemque daemonas, quos aliqui deos putauissent, ut qui ipsi tamquam homini non credidissent, operibus tamquam Dei crederent; 8 deinde ut in magno silentio ac pace latissima inoffense et celeriter noui nominis gloria et adnuntiatae salutis uelox fama percurreret uel etiam ut discipulis eius per diuersas gentes euntibus ultroque per cunctos salutis dona offerentibus obeundi ac disserendi quippe Romanis ciuibus inter ciues Romanos esset tuta libertas.