# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.11.1

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/6.11.1

Igitur Caesare in Italiam reuerso Gallia rursus in arma coniurat multique simul populi coeunt. dux his Vercingetorix fuit, cuius consilio statim omnes Galli ciuitates suas ultro incenderunt: prima a suis incensa Biturigo. 2 inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem prouinciam clam ad exercitum recucurrerat, impetum faciunt. 3 Caesar tunc oppidum nomine Caenapum obsidione concluserat: quod diu oppugnatum, tandem post multas Romanorum clades pluuio die, cum hostilium machinarum agmenta neruique elanguerant, adplicitis turribus captum atque deletum est. 4 quadraginta milia ibi hominum fuisse referuntur: ex quibus uix octoginta per fugam lapsi ad proxima Gallorum castra uenerunt. 5 praeterea Aruerni ceterique confines, sollicitatis etiam ad se Aeduis, multis aduersum Caesarem proeliis bellauerunt. 6 qui cum se pugnando fatigati in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra Caesare de loci iniquitate causante. itaque ibi Caesar erumpentibus de super hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita, uictus aufugit. 7 dum haec ad Alesiam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptauerant, suadet, uti ex tota Gallia omnes, qui arma ferre possint, huic bello praesto sint. hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua libertas aut aeterna seruitus aut mors omnium consequatur. 8 itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo milia, peditum ducenta et quinquaginta milia contracta sunt. 9 dehinc duo colles sibi inuicem obuersos Romani Gallique ceperunt. unde multis saepe eruptionibus et uariis prouentibus proeliantes, tandem Romani praecipua Germanorum equitum, quos sibi iamdudum amicos nunc in auxilium acciuerant, uirtute uicerunt. 10 Vercingetorix alia die congregatis omnibus, qui fuga euaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis atque inrumpendi foederis fuisse et nunc, siue Romanis sese ad mortem omnes offerant siue se solum pro omnibus dedant, paratum animo fore. 11 itaque Galli uoluntatem, quam pudore aliquamdiu texerant, quasi ex consilio regis adsumerent, ilico sibi ueniam precantes, eum solum uelut auctorem magni sceleris dediderunt. 12 Bellouagui omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. hi Correo duce bellum instaurant sibique in hanc suscepti belli societatem Ambianos Aulercos Saletos Veliocasses Atrebatasque coniungunt et locum quendam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt, commissoque proelio magnam Remorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant. 13 deinde cum opportunum ipsi locum insidiis prouisum occupauissent atque hoc conperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique uenissent, commisso proelio Romani Gallos fugientes isdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt cunctosque ad internecionem ceciderunt. 14 ibi Correus uel fugam uel deditionem detractans Romanos, ut uiuus caperetur, instantes occidendo, ut occideretur, coegit.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
