# Historiarum Adversum Paganos Libri VII 6.12

Orosius, Historiarum Adversum Paganos Libri VII, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius/historiarum-adversum-paganos-libri-vii/6.12

Exhaustis atque edomitis Gallis securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens, certo se sciens minime aliquos, qui uel moueri audeant uel si moueantur timendi sint, reliquisse. 2 constitui nunc ante oculos uelim exsanguem defectamque Galliam, post illas ardentissimas febres internosque aestus uitalium meliora torrentes ut sese habeat, quanta macie quantoque pallore sit, quam demissa ac resoluta iaceat, quam ipsos quoque necessarii officii motus, ne eundem incursum malorum reuocent, pertimescat. 3 inruit enim in eam repentino impetu Romanus exercitus ueluti fortissimo corpori fortior lues, quae tanto grauius accenditur, quanto inpatientius toleratur. 4 sitiebat misera, cum instante gladio profiteri sponsionem seruitutis aeternae auulsis insuper obsidibus cogeretur; sitiebat, ut dixi, notam illam omnibusque suauissimam uelut aquae gelidae dulcedinem libertatis, quantoque eam magis subtrahi intellegebat; tanto auidius desiderabat. 5 hinc illa tam frequens contra uetita praesumptio: inuadebatur pro defendenda libertate inportuna libertas praereptamque insatiabiliter potiundi licentiam, quod male conceptam perniciem restinguere uidebatur, augebat. 6 hinc Romanus ante pugnam insidiator argutior, hinc in pugna hostis infestior, hinc post pugnam uictor immitior, hinc omnia ad domandam inpatientiam crudescentia, hinc iam nec remediis credebatur. 7 itaque si interrogare possem hanc de qua loquimur nationem, quid tunc, cum haec ipsa sustinebat, de illis temporibus iudicarit, responderet ut arbitror dicens: 'sic me illa tunc febris exsanguem reddidit ac frigidam fecit, ut etiam haec, quae omnes paene perstrinxit, feruefacere uel commouere nequiuerit, atque ita me Romani inclinauerunt, ut nec ad Gothos surgam'. 8 sed ne ipsa quidem Roma clades, quas intulit, euitauit. exercitae diu auctaeque sunt per totos mundi cardines potentiae ducum uiresque legionum, quae in sese concurrentes eius damno uincerent, cuius periculo uincerentur. nam uictorem Caesarem de Gallia reuersum ciuilia bella comitata sunt aliaque grauissima mala, interfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus, praecesserunt.

---

Orosius, HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/orosius.html.
